# Libelli Bernaldi 15.56-62

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 15.56 to 15.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/15.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/15.56

Est autem nobis summopere providendum, ut de reparatione virginitatis tam moderate contendamus, ne viduas et coniugatas sive quaslibet corruptas ipsis virginibus secundum heresim Ioviniani adequare videamur. Nam hoc catholica fides non admittit, quae iuxta euangelicam auctoritatem hos gradus ita distributos novit, ut coniugatis trigesimus tantum fructus, continentibus vero sexagesimus, ipsis vero virginibus ascribatur centesimus. Et hoc utique divinitus ab initio ita praedestinatum non dubitamus; unde et beato Ieronimo in hoc parere debemus, qui Deum contra suam praedestinationem facere non posse dixit, videlicet qui seipsum negare non potest, in quo iuxta apostolum non est: est et non, sed semper est: est. Illud autem satis admirandum, cur tantopere virgines sacrilegas lapsas in gradum suum revocari non posse contendamus, et veras viduas et legitime coniugatas in suis gradibus remanere patienter feramus, cum hae iuxta apostolum in amissione virginitatis non tantum peccaverint sicut illae, quae pro magnitudine peccati ad poenitentiam non meruerunt admitti. Sanctissimus papa Leo magnus in decretis suis capitulo XLVIIII. protestatur, quod nec illae virgines, quae barbaricam vim corpore tantum, non animo sunt perpessae, perseverantibus virginibus ullo modo sint annumerandae iuxta illud propheticum : Virgo Israel cecidit, non est, qui resuscitet illam. Hoc plane sancti patres virginibus lapsis et pro peccato suo infra maritatas deputatis sufficere voluerunt, si per poenitentiam et ipsis legitime coniugatis praeferri et veris viduis sive continentibus quandoque meruerunt associari. Sufficiat ergo et hoc nobis, nec libeat eousque disputando procedere, ut terminos sanctorum patrum aliquo modo notemur excedere.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
