# Libelli Bernaldi 17.105-114

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 17.105 to 17.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.105

Si ergo plurima pro sola ecclesiastica consuetudine devitamus, quanto magis illud, quod a sanctis patribus etsi non sub excommunicacione, tamen firmissime proscriptum cognovimus, scilicet ne communicatoribus excommunicatorum communicemus. Nam beatus Gelasius papa, qui et aliorum sanctorum scripta apostolica auctoritate canonizavit, scribens ad episcopos Dardaniae hanc sentenciam promulgavit: Nichil, inquit, nobis commune cum hominibus communionis externae, in his precipue rebus, quas sanctos patres nobis prohibuisse cognovimus. Idem in sequentibus: Quid iuvat, si quis alicui evidenciori heretico non communicet et his tamen communione iungatur, qui ab illius non sunt communione diversi? Ne quis autem hanc sentenciam quasi minus ratam contempnat, eo quod poenam excommunicacionis specialiter asscriptam non habeat, diligenter attendat, quid beatus Nicolaus papa primus generali synodo presidens, generali eiusdem synodi iudicio decernat : Si quis, inquit, dogmata, mandata, interdicta, sanctiones sive decreta a presule sedis apostolicae promulgata contempserit, anathema sit. Nec hoc utique sancti patres necessarium fore iudicaverunt, ut singula quaeque prohibenda singulari excommunicacione prohiberent, cum sepissime omnium ecclesiasticarum institucionum violatores sub generali dampnatione multarent. Sed et ipsa ecclesiastica consuetudo sentenciam beati Gelasii papae observare conatur, quae communicatorem excommunicati recipere non solet nisi reconciliatum. Nichil autem firmius tenendum est, ut sanctus Augustinus testatur, quam illud, in quo veritas consuetudini suffragatur. Ideo autem sancti patres huiusmodi communicatores devitari voluerunt, quia ipsos quasi a se ipsis dampnatos habuerunt, sicut prefatus apostolicus Acacium recepta communione Petri se ipsum dampnasse testatur. Unde et beatus Felix papa in ipsa sentencia, qua Acacium anathematizavit, hoc signanter apposuit: Habe ergo cum ipsis, quos libenter amplecteris, porcionem, id est, cum excommunicatis, ac si diceret: Non tam novam excommunicacionem super te facimus, quam veterem, qua te ipsum communicando excommunicatis innodasti, confirmamus. Nec hoc sane negligenter inspiciendum , quod beatus Gelasius tam expresse subiecit, cur apostolica sedes Acacium communicatorem Petri refutaverit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
