Latin
17.115 to 17.120
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.115-120
Not analysed yet
Beati, inquit, Petri sedes, ne per Acacium in Petri consorcium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit. Idem Anastasio imperatori: Postquam Acacius communionis externae factus est, non potuit nisi a catholica et apostolica mox societate precidi, ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos quoque videremur subisse contagia perfidorum. Et paulo superius: Non potest, inquit, quilibet perversitatis communicatore suscepto non pariter per versus probari, nec potest refutari perversitas complice perversitatis admisso. Videsne, quam necessario huiusmodi communicatores devitemus, ne et nos per eorum consorcium contagia perfidorum subisse iudicemur. Quisquis autem haec omnia lacius considerare desiderat, scripta eiusdem apostolici ad diversos de anathemate Acacii non transitorie legat, quae si fideliter perlegerit, nulla ei amplius de vitandis communicatoribus excommunicatorum dubitatio remanebit. Accipiant ergo sepe dicti communicatores sanum consilium et festinent ad ecclesiasticam reconciliacionem nec catholicam sinceritatem externa communione iuxta beatum Gelasium commaculent, aut si ipsi suam salutem neglexerint, nos tamen qui catholici sumus nobis ab eorum commaculacione caveamus.