# Libelli Bernaldi 17.15-25

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 17.15 to 17.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.15

Hinc beatus Nicolaus papa primus omnibus episcopis scribens: Nemini, inquit, licitum est de sedis apostolicae iudicio iudicare aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanae ecclesiae primatum. Item beatus Gelasius ad episcopos Dardaniae: Cuncta, inquit, per mundum novit ecclesia, quod sacrosancta Romana ecclesia quorumlibet episcoporum ligata possit absolvere et de omni ecclesia fas habeat iudicare neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Item sanctus Silvester papa universalis sinodi iudicio decrevit: Nemo, inquit, primam sedem iudicabit . Neque enim ab augusto neque ab omni clero neque a regibus neque a populo iudex iudicabitur. Dominus autem noster Gregorius papa, canonice quidem ordinatus, ut sancta Romana ecclesia fidelissime testatur, ab omnibus catholicis iudex universalis ecclesiae et pro Romano pontifice semper habebatur, quod et ipsi eius excommunicati de eo iudicaverunt, cum ad eius reconciliacionem sepenumero recurrerint, licet ad vomitum suum postea redire non timuerint. Numquam sane in illo aliquod crimen vel ab inimicis inventum est vel probatum, quod susceptum sibi illicitum faceret officium . Sed si quod tale crimen admisisset, numquid tamen inauditus, non confessus nec convictus, canonice dampnari posset, etiamsi ultimus ecclesiastici ordinis extitisset? Numquid non legittime officium suum exerceret, usque dum canonice iudicatus ab officio suo cessare iuberetur? Et hoc utique dominus noster Gregorius papa nequaquam abnuit, quin more cuiuslibet clerici dumtaxat canonice audiretur, etsi hoc privilegio Romani pontificis incongruum esse videretur. Adversarii autem eius nec unquam hoc concedere voluerunt, nam in tali examinacione et illum expurgandum et se contumeliosae criminacionis inculpandos fore non dubitaverunt. Ergo sententiam apostolicae auctoritatis in apertissimos contumaces ab eo depromtam nullus christianus irritam iudicabit, qui canonicis sanctionibus sanctorum patrum contradicere noluerit; ipsi enim et temerariam cuiuslibet inferioris episcopi dumtaxat catholici excommunicacionem usque ad canonicam examinacionem ratam esse censuerunt, ut in Sardicensi concilio capitulo XVII. legitur.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
