Latin
17.26 to 17.35
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.26-35
Not analysed yet
Nec illam excommunicacionem noster apostolicus privatim depromsit, sed generali synodo presidens universali iudicio ecclesiae promulgavit, quae, inquam ecclesia ius ligandi atque solvendi in persona Petri acceptum semper obtinere a nullo fideli dubitatur, ut sanctissimi atque fidelissimi patres nostri Cyprianus, Augustinus atque Leo magnus in scriptis suis docuerunt. Quicunque ergo eius iudicio in terra ligati sunt, ipsi nihilominus et in coelo ligati indubitanter creduntur. Quapropter omni postposita contradictione illos, quos dominus noster Gregorius papa iudicio universalis synodi excommunicavit, et nos excommunicatos esse credimus, ne ipsis excommunicatis damnabiliores merito iudicemur, qui etsi qualibet occasione excommunicacioni subiaceant, non tamen temere ligamenta ecclesiae denegant. Nam procul dubio nefandius esse deputatur, quemlibet ipsam ecclesiasticam potestatem ligandi atque solvendi non concedere, quam salva fide ecclesiasticis statutis non obedire. Hinc sanctus Gregorius papa primus ad Theoctistam patriciam scribens testatur: Ipsi, inquit, sibi testes sunt, quod christiani non sunt, qui ligamenta ecclesiae vanis conatibus se aestimant solvere. Sciendum autem, quod sancti patres pro excommunicatis habuerunt non solum illos, qui post apertam eorum contumaciam specialiter excommunicati sunt, sed etiam illos, qui iam factam excommunicacionem incurrere non timuerunt, videlicet aut se in partem excommunicatorum conferendo, aut quod sub excommunicacione illis specialiter prohibitum est, attemptando. Hinc sanctum Nicenum concilium Arrianos omnes, vel quisquis in hanc pestem decidisset, sive ex consensu seu communione, ut beatus Gelasius papa testatur, dampnavit; quem morem et in aliis excommunicacionibus suis sancta mater ecclesia observare consuevit. Beatus quoque Gregorius papa primus consecratores Salonitani presumptoris excommunicatos esse declaravit eo, quod ipsam consecracionem sub excommunicacione eis specialiter interdictam facere temptaverint. Quam rem, inquit, nullo modo possumus dicere consecracionem, quia ab excommunicatis celebrata est. Sic utique quilibet Romani pontifices pro excommunicatis habuerunt eos utique, quicunque aliqua sub speciali excommunicacione prohibita presumpserunt.