Latin
17.55 to 17.63
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.55-63
Not analysed yet
Idem in sermone XVII. de euangelio secundum Mathaeum de duobis caecis: In multis, inquit, sanctorum librorum locis apertissime sonat esse intus in ecclesia et bonos et malos, quos saepe dicimus frumentum et paleam. Et de eisdem ipsis malis, id est in unitate positis, quomodo boni non maculentur, in eodem sermone subsequenter adnectit: Duobus, inquit, modis non te maculat malus, si non consencias et si redarguas, hoc est non communicare, id est non consentire. Communicatur quippe, quando facto eius consorcium voluntatis vel approbacionis adiungitur. Hoc ergo nos admonens apostolus ait: 'Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum'. Et infra: Non consentientes sitis malis, ut approbetis, neque negligentes sitis, ut non arguatis, neque superbientes, ut insultanter arguatis. Qui autem deseruerit unitatem, violat caritatem, et quisquis violat caritatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est iuxta apostolum. Idem in libro de fide et operibus: Cum per negligenciam prepositorum sive per aliquam excusabilem necessitatem, sive per occultas obrepciones invenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa presumpcio, qua aestimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur veluti mundos sanctosque discipulos a compage segregatos; veniant in mentem illae de scripturis similitudines et divina oracula, quibus demonstratum et pronunciatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem seculi tempusque iudicii futuros, et nihil bonis in unitate et participacione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. Ecce quorum malorum communionem beatus Augustinus nobis non nocere asserit, videlicet eorum, qui in ecclesia sunt positi, nondum ab ea ecclesiastieo iudicio separati. Quodsi idem ipse doctor non tam signanter usquequaque exprimeret, nos tamen illud nequaquam de excommunicatis intelligere deberemus, ne illum ipsis apostolis et sanctis patribus sibique ipsi contraria dixisse astrueremus.