# Libelli Bernaldi 2.1

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, De Damnacione Eorum, qui Papam Totamque Romanam Synodum Deauctorizare Temptaverunt, et de Sacramentis Damnatorum., Epistola I.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.1

Adalberti et Bernaldi ad Bernhardum. Domno ac venerando sacerdoti Bernhardo, doctrina ae moribus adornato, Adalbertus presbyter indignus, eiusque Bernaldus bonum indeficiens, quod est Christus. Multum de vestra salutatione gavisi sumus, sed multo plus gauderemus, si quoquomodo ad invicem conveniendi et dulce colloquium conserendi facultatem haberemus. Quod cum nobis diversarum rerum necessitas intercludat, saltem mutuam collocutionem literarum officio commendare non pigeat. De iudicio igitur domni apostolici super publicos et contumaces apostolicae sedis proscriptores aliquid nobis rescribere velitis, sicubi quicquam autenticum eidem iudicio adversum invenissetis. Nam nos nihil adhuc illi contrarium reperimus, licet diversorum patrum statuta singulari diligentia evolvissemus. In illis sane duos iudiciarios ordines invenimus, unum de publicis criminibus, alterum de dubiis, licet veris, nondum tamen publicatis. Et ad dubias quidem res discuciendas induciae leguntur concessae, ut accusati se contra accusatores suos possint preparare: in quo iudicio necessaria est presentia accusati et accusatoris. Publicae autem contumatiae nusquam legimus inducias ex debito esse concedendas; huiusmodi enim causa non indiget accusatore vel testium conductione, cum ipse reus non verecundetur crimen suum propalare, nec per absentiam damnacionem suam debeat differre. Sed hos duos ordines iudicandi per exempla vobis denotari non necessarium estimamus, cum scienciori quaelibet ingerere magnae iudicetur inpudentiae. Iuxta hunc modum domnus apostolicus publicos et contumaces apostolicae sedis proscriptores satis canonicę damnavit etiam absentes. Quid autem vobis inde videatur, caritas vestra nobis rescribere non gravetur; nam vestram de hac causa sententiam libentissime recipimus, quem pre ceteris diligentiorem et discretiorem in sacris literis non dubitamus. De confectione etiam sacramentorum a symoniacis seu a quibuslibet excommunicatis usurpatorum, quid videatur vobis, scire vellemus, quippe, si careant veritate. Sanctissimus enim pater Augustinus ita testatur: Veri, inquid, sacrificii locus non est extra catholicam aecclesiam; nullus igitur locus veri sacrificii est apud hereticos sive excommunicatos. Beatissimus quoque papa Leo, cuius auctoritate congregatum est et confirmatum Calcedonense concilium, a sancto Gregorio euangelio comparatum, ipse, inquam, Leoni augusto scribit de quodam damnato Timotheo episcopo, qui reus occisionis Alexandrini presulis sedem eius symoniace invasit. De huius igitur symoniaci sacramentis prefatus papa Leo ita testatur ad augustum: Manifestum est, inquit, per crudelissimam et, insanissimam vesaniam in Alexandrina sede caelestium sacramentorum lumen extinctum: intercepta est sacrificii oblatio, defecit crismatis sanctificacio , et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. Sanctus quoque Gregorius scribens de temeraria ordinatione Maximi Salonitani episcopi ita detestatur eandem: Post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicacione tua ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris diaconibusque caeteroque clero, manu militari ad medium diceris adductus. Quam rem nos nullomodo consecracionem dicere possumus, quae ab excommunicatis celebrata est. Episcopi enim excommunicati erant, qui eum consecraverant. Vestrum igitur iudicium expectamus, quid de huiusmodi sacramentis iudicare debeamus .

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
