# Libelli Bernaldi 2.2.10-19

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.10 to 2.2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.10

Leo quoque ad Anastasium Thesalonicensem episcopum: Etsi ordo, inquid, generalis est omnibus sacerdotibus, non tamen communis dignitas est omnibus, quia et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam.discrecio potestatis: et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris premineret. Et quia hanc excellentiam Romanae sedis non minuit indignitas praesidentis, testatur idem Leo: Etsi nonnumquam, inquiens, diversa sint merita presulum, iura tamen permanent sedium, quibus possunt emuli perturbationem aliquam fortasse inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Sedis tamen huius sanctae presules a subiectis moneri persepe tolerabant, spiritum in eis extinguere nolebant: demum aeclesiastica lege duce et magistra pocius ipsi secundum instituta canonum vivere, quara ex canonicis institutis subiectos obprimere volebant. Princeps apostolorum, cum in sui simulacione gentes cogeret iudaizare, Pauli correptione suggerentis nec Iudeos ab huiusmodi tamquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tamquam ad necessaria compellendos sentenciam mutavit. Ego, inquid beatus Gregorius, et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum; stultus est enim, qui in eo se primum estimat, ut bona, quae viderit, discere contemnat. Ille etiam, qui non ab homine didicit, auctoritati Corinthiorum cessit dicens: Cui aliquid donastis, et ego. Hinc colligimus, cum sedis huius super petram, quae Christus est, fundatae ius et dominium constet, non posse abrogari: presules tamen eius concedat racio interdum commoneri. De iudicio autem apostolici facto super hos, quos tu vocas publicos et contumaces proscriptores, pro nostra respondemus stulticia. Fecit quidem papa quod est apostolicum , dum damnavit quos dixeras publicos et contumaces aut confessos veraciter, aut convictos regulariter, aut si vocati canonice ad reddendae racionis iudicium venire noluerunt. Audi pater, quid sanctus Augustinus, qui Cartaginensi concilio ex apostolica auctoritate et ducentorum XVII patrum firmato interfuit, de sentencia eiusdem concilii ad clerum et plebem Ipponiensium inter alia dicit: Nuper in concilio episcoporum constitutum est, nullum clericum, qui nondum convictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non presentaverit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
