# Libelli Bernaldi 2.2.101-112

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.101 to 2.2.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.101

Inbannientem igitur hunc nos voto privatae ultionis, non iusti examinis, oporteret aurem inclinare apostolo dicenti: Non vos defendentes, carissimi, sed date locum irae; audire etiam eum, cuius sedi presidet, principem apostolorum: Nemo vestrum patiatur tanquam homicida aut fur aut maledicus. Tanquam maledicus, inquiunt catholici doctores , patitur, qui iniuriatus suas iniurias effrenato linguae et animi fervore persequitur. Audire etiam oportebat Gregorium scribentem ad Ianuarium: Inter querelas multiplices Ysidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit dum a clerico tuo, qui presens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te iniuriaverat, factum innotuit. Quae res nos vehementer afftixit; quia si ita est, nil te ostendis de caelestibus cogitare, sed terrenam te conversacionem habere significas , dum pro vindicta propriae iniuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de cetera esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuique pro defensione iniuriae tuae inferre denuo non presumas. Nam si tale aliquid egeris, in te scies postea vindicandum. Item idem ad Eufenium: Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. Non enim grande est, his nos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc seculares quilibet faciunt: sed illis maxime debemus esse humiles, a quibus aliqua patimur; psalmista dicente: Vide humilitatem meam de inimicis meis. Item in homelia VI.: 'Iudicare digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam secuntur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non subditorum moribus exercet; unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas, quae non moriuntur, et vivificabant animas, quae non vivunt. Licet quidem prelatos sedis suae seu gradus zelo moveri, sed tamen, quia in maximo imperio minima est licencia, non oblivisci.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
