# Libelli Bernaldi 2.2.131-140

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.131 to 2.2.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.131

Sed priores, quos diximus inordinatos, nullo modo conficient sacramenta, nisi post satisfaccionem episcopali auctoritate admittantur. Isti posteriores, id est ordinati et symoniaci non conficient, postquam manifesti sunt, nisi convertantur. Quia vero matre aeclesia cum Christo capite in unum corpus unita, filiorum est aeclesiae vivere nonnisi de sacramentis Christi et aeclesiae, propono mihi distinguendum, auctoritate catholica probandum, quid de symoniacis et excommunicatis eadem sibi sacramenta vendicantibus sit tenendum. Symoniacos igitur et excommunicatos in duo dividimus: alii eorum, quorum scelus innotuit; alii qui, etsi accusati, etsi macula suspicionis respersi, necdum tamen manifestati: illorum vero, quorum nefas patet, alii necdum in iudicio presentati, alii publico aecclesiae iudicio damnati. Ab illis igitur, quorum scelus adhuc oculum hominis latet, credimus posse confici sacramenta aecclesiae. Sed quamvis nos iuvent perfidem, illos damnant propter presumptionem: Iudicium, inquit apostolus, sibi manducat ; 'sibi' inquid, non 'tibi', ut Augustinus in epistola concilii ad Donatistas: Communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum; nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam. Non preiudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. Et ut scias, quot simoniaci, quot excomniunicati nondum ventilabrum experti, latent in aecclesia ut in messe cum grano palea, omnes, quos simoniaca polluit heresis, ex sententia principis apostolorum damnati, dicente beato Gelasio: Idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto execracionem sui gestat et penam. Item: Nec dubium, quod, sicut in unaquaque heresi quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit christianus omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. Omnes, scio, presumptuosi transgressores canonum sunt anathematizati, scribente sancto Gregorio ad Gallicanos episcopos: Omnia, quae sanctis canonibus sunt adversa , districte sub anathematis interposicione damnentur.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
