# Libelli Bernaldi 2.2.141-150

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.141 to 2.2.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.141

Sed hi, inquam, etsi accusati , evidenter tamen nondum in hac transgressione denudati habent, ut credimus, de materna aeclesiae gratia et sanctitate, adversus quam nec portae inferi prevalebunt, sub cuius alis in spe veniae adhuc latent, ut sacramenta eiusdem matris conficiant, cuius necdum filii esse publice perdiderant. Sed dicis: quomodo conficient corpus Christi, qui per heresim seu per meritum anathematis se demembraverant a corpore Christi? Respondetur: Iudas unus ex duodecim erat, eandem cum eis potestatem miracula faciendi habebat: et quamvis loculos portans fur esset, tamen quibus par erat in signis, par videbatur et meritis. Ante oculos quippe hominum in miraculorum insignibus Petri, Andreae, Iacobi et Iohannis erat socius; ante eius autem oculos, cui non erat opus, ut quis sibi testimonium perhiberet de homine, qui ipse sciebat, quid esset in homine, erat diabolus; dictum est enim de eo: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ideo utique diabolus, quia dualem spirabat speciem, esse videlicet et venditor Domini et discipulus Domini. Sed cum iam nequitiae suae precium venditi Domini promitteret, cum iam oportunitatem tradendi eum quereret, in hoc baratro sceleris non minus usus est potestate apostolica, et hac tamdiu, donec audito quod facis, fac cicius, ipse exivit foras; erat enim nox. Ad hunc modum credimus et hos posse aecclesiastica efficere sacramenta, dum nondum eos publicavit, et quodammodo ante episcopalem aecclesiasticam excommunicacionem ab aecclesia preiudiciarie eliminavit eorum se effrenis contumacia . Ab illis vero, qui de heresi symoniaca sunt evidenter rei, etsi nondum publice iudicati, firmiter diffitemur aecclesiae sacramenta posse confici. Publica enim et fronte carens presumptio maior est ipso scelere admisso, quae dum claret, evidens est exemplar peccandi: quiddicit, nisi: Me, me imitamini? Verbi gratia, qui honores simoniace acquisitos non deponit, quid aliud, nisi Symonem, in quo vivit, imitandum proponit?

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
