# Libelli Bernaldi 2.2.185-196

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.185 to 2.2.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.185

Et post pauca: Si heretici sacerdotes voces exhortacionum non possunt fari, quomodo valeant vinum in Christi cruorem vertere? Et si Dominus precepit nequaquam dari homicidis, adulteris, rapacibus et ceteris criminalibus peccatis irretitis corpus et sanguinem suum, usque ad satisfactionem: quomodo ipse dabit sacerdocium usurpanti per symoniacam heresim ubique dampnatam? Quantum noceat audita eorum missa, audi eundem: Cum ergo tales episcopos, vel abbates, vel reliquos clericos non devitamus, si eorum missas audimus, vel cum eis oramus, excommunicacionem cum eis subimus. Quos quidem sacerdotes esse saltem credere, omnino errare est, cum Petrus Symoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perdicione, quoniam donum Dei existimasti cum pecunia possideri. Ubi, cum 'existimasti dicitur, patet, quia non pro eo, quod fecerat, sed quod se facere posse crediderat, condempnatur. Patet igitur ex predicta auctoritate, nec clericos ab eis ordinari; nec dominicum corpus posse confici, sed ipsos ex voce Petri esse perditos clericos. Et si predicta duo sacramenta non conficiunt, certe nulla, nisi forte solum baptisma conficere possunt. Et ut scias, quia nullo modo aecclesiastica sacramenta fieri possunt a simoniaco, audi ex apostolico decreto annullata esse omnia, quae facta videbantur a neophito. Defuncto Romanae sedis presule XCIIII. Paulo huius nominis primo Constantinus quidam a laico in papam consecratus sedem apostolicam per annum et mensem obtinuit: episcopos scilicet, presbyteros, et alios diversi gradus infra hoc temporis spatium ordinavit; omnia quae apostolici erant fecit. Inter haec quidam Romanorum abhorrentes caput aecclesiae, Romanam sedem, a neophito invasam, Stephanum nacione Siculum, aecclesiasticis tradicionibus eruditum, impetrato cleri ac populi consensu, Constantino deposito, Stephanum illius nominis tertium papam XCV. apostolici apicis consecracione sublimaverunt. Hic mox directis legatis ad reges Franciae Karolum et Karolomannum, qui defuncto nuper patri Pippino successerant, eorum assensu duodecim episcopos probabilioris vitae et scienciae insignioris de Francia ascivit: advocatisque insuper Apuliae, Campaniae, Italiae presulibus synodum Romae in aecclesia Salvatoris celebravit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
