Latin
2.2.197 to 2.2.207
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.197-207
Not analysed yet
Ibi omnia Constantini statuta ex communi iudicio scinduntur, scripta eius in presenti comburuntur. Ipse Stephanus papa cum clero prostratus poenituit se umquam papae neophito obedisse, se de manibus eius communionem accepisse. Decretum est igitur in concilio eodem sub anathematis vinculo, nullum dehinc neophitum ad episcopalem aspirare apicem. De episcopis autem et presbyteris et ceteris, quos infelix Constantinus consecrando ordinaverat, statutum est, ut omnes aecclesiasticis, quos per eura sibi vendicaverant, honoribus. expoliati descenderent ad solos illos gradus, in quibus constituerant, priusquam ab eo alciora provecti fuerint. Si quos tamen ex illis sub modio latere indignos, candelabrum aecclesiae sibi superimponendos exposceret, ipsi a clero et populo iterum electi, iterum quasi non antea a Constantino papa consecrati ,depositum tantum et numquam alciorem mererentur honorem. De his autem, si qui per eum de laicis in prespiteratum sive diaconatum fuerant promoti, decretum, ut amissos gradu, ubicumque voluissent in religioso tantum habitu permanerent. Nullus omnino ad pontificatus apicem promoveretur: nullus omnino alciorem gradum speraret, ne hic novitatis error in aecclesia Dei radicaret. Demum sancitum est, ut quaecumque Constantinus invasor in sacramentis aecclesiasticis egerat, omnia iterarentur, ut in Gestis pontificum legitur, preter sacrum baptisma et mysticum chrisma. Finita sancta synodo omnis populus sui pedibus papae advolvitur, iridulgenciam poposcit, quod umquam Constantino invasori communicavit. Ille singulis poenitentiam pro hoc admisso iniunxit: episcoporum qui digni censebantur denuo a subiectis electos ipse denuo consecravit; reliqui ordinis nullum amisso gradui restituere censuit. Patet autem, domine, ex clericorum ordinacionibus ordinatis, annullatis, ex aecclesiarum consecracionibus alteratis, chrisma etiam neophiti consecratoris annullatum; nisi quod baptisma ex illo crismate celebratum noluit Stephanus papa annullare: quia nec ab heretico baptizatum licet rebaptizari ,dum tantum babtizatum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.