# Libelli Bernaldi 2.2.239-249

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.239 to 2.2.249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.239

Et illud Sardicensis concilii: Priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerat a communione separatus, ante cognicionem nullus debet presumere, ut eum communioni societ. Agens ego de synodis, legens ego illam Leonis synodum vocatam non synodum, sed prostibulum favens adulteris, non possum non recordari synodi vestrae, quae in preterito anno a tribus milibus ac sexcentis inter presbiteros et reliquos gradus ecclesiasticis , ut audio, apud vos collectis: quam parum suae professioni prospexit, cum decretis Nicenae synodi nescio qua fronte contradixit. Si circumspicientes animati sunt de circumfuso tanto sui numero, legerent in decretis sedis apostolicae, quae Romani clerici Iohanni presbytero, sed scismatico, direxerant tum temporis, quando Vigilius ex apostolico in heresin lapsus Constantinopoli tenebatur. In his, inquam, decretis hodie a Romana aecclesia inter catholicas regulas habitis legerent: Quod si omnes sacerdotes, et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prevaricacionem assensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato . Hoc enim Deus omnium iudicavit, qui peccantem mundum generali 'diluvio interemit. Audirent et Leonem ad Anatholium: Illa Nicenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata condicio nulla umquam est parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicacione congregationis synodalia concilia blandiantur. Neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre; cum tanto divinitus privilegio Nicena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores. sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitucione diversum. De cuius privilegio et beatus Ambrosius dicit: Non humand industria, non composicione aliqua trecenti decem et octo episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis dominus Iesus suo probaret se adesse concilio. Crux in trecentis, Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
