# Libelli Bernaldi 2.2.250-259

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.250 to 2.2.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.250

Et mihi, inquit Hilarius, ipse ille numerus hic sanctus est, in quo Abraham victor regum impiorum ab eo, qui aeterni sacerdotii est forma, benedicitur. Et item beatus Leo papa: Sancti illi et venerabiles patres, qui in urbe Nicena, sacrilego Arrio cum sua impietate , dampnato mansuras usque in finem mundi leges aecclesiasticorum canonum condiderunt , et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitucionibus vivunt; et si quid usquam aliter, quam illi statuere, presumitur, sine cunctacione cassatur. Et hinc sanctus Leo ad Pulcheriam augustam: Contra statuta, inquid, canonum paternorum, quae ante longissimae etatis annos in urbe Nicena spiritualibus sunt fundata decretis , nihil cuiquam andere conceditur: ita, ut si quis diversum aliquid decernere velit, se pocius minuat, quam illa corrumpat. Audirent etiam beatum Gregorium in multis sui non Regestri, sed Regesti epistolis Nicenae synodi decreta affirmantem. Reponerent interius et illud Gregorii, quod et prius dixi: Consona sanctis patribus diffinicione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris ministrare vel communionem capere sit dignus altaribus. Si dicunt haec nova emersisse, tercium nunc Catonem de celo cecidisse, audiant papam Celestinum: Nulli sacerdotum licet suos ignorare canones, nec quidquam facere, quod sanctorum patrum legibus possit obviare. Non pretereant, non abradant pronomen 'suos': nam canones proprii sunt sacerdotum, ut lex Moysi et lex Iudeorum , unde eis Dominus: In lege, inquit, vestra scriptum est; et: De eis in lege eorum scriptum est. Hinc patet, quia, si, ut Caelestinus affirmat, illi sunt sacerdotes, quorum sunt canones, tunc quorum non sunt canones, nec erunt sacerdotes. Sed haec hactenus. Cum tui, venerande pater, recordor, exclamare compellor: o me infelicem, immo infelicissimo infeliciorem, quod ego olim digitis tuis probatissimam distillando mirram mihi quid agendum prescribentibus non obedivi; quod instar aspidis surdae aurem tuis monitis obduravi.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
