# Libelli Bernaldi 2.2.260-266

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.260 to 2.2.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.260

Nunc enim arguit me illud Salomonis: Sicut spina in manu temulenti, ita in ore stulti parabola. Nam sicut temulentus spina in manu detenta seipsum in primis vulnerat, ita me mei sentencia sui laqueo strangulat , ita me proprio mei gladio iugulat. De lege sua me Deus docendo mitigare mihi a diebus malis voluit: sed fateor tibi, sancte pater, quia sibi factus sum in medio fornacis aes, murmurando stagnum, ut dealbatus paries meliora mentiendo, ferrum proximis nocendo, plumbum semper ad infima vergendo. Curavimus, ait Dominus , Babilonem, et non est sanata: crepuit, dicit scriptura, in fornace, qui non caruit vento superbiae. Hinc ego expallens illud Domini in Ezechiele dicentis: Ve civitati sanguinum; cuius ego grandem faciam piram: licet Deus in me fecerit viam semitae irae suae, illam tamen desidero iram, de qua Ieronimus: Grandis, dicit, offensa est, postquam peccaveris, iram Dei non mereri; ut illam declinem iram, de qua psalmista: Exacerbavit Dominum, secundum multitudinem irae suae non quaeret; non quia idem peccator licenter peccat: sed nimiae Dei irae est, quod peccanti prospera arrident, quod nequicia eius non retunditur, quod eius sceleri pro meritis non respondetur. Et ne diucius delinquam tui maiestatem animi a maioribus demorando, tuos deosculans pedes, tua amplectens genua, clamo tibi, pater et domine, unum pietate, alterum dignitate, precans indulgenciae gratiam, quam sepe tibi valefacienti seniori meo sanctissimo Rumaldo, hodie celestis aulae domestico, dederas, precans levatae manus tuae mereri benedictionem, cui nullus distat locus: precans, ut in illo ineffabili iubilo, quo caelum penetras, quo divinam permulces aurem, mei non obliviscaris, qui tui saltem tunc memor existo, cum tui conversacionem, tritamque vivendi semitam devotus exopto. Vix refrenata penna dicam invito ore: 'Vale gloria Israel, vale curiae celestis conscripte Senator'.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
