# Libelli Bernaldi 2.2.37-46

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.37 to 2.2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.37

Si vero venire noluerit, sed contempserity ut ex una parte testimonia adversus aliam inutilia sint: sancimus, huiusmodi testimonia ita valere tanquam si non ex una parte consisterent, sed etiam ante ipsos praesentes fuissent facta. Si repudiaverit et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, aequaliter erit tamquam si advenissent, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem ex utriusque praesentia facta. Ecce, inquid sanctus Gregorius, admonendus est adversarius, ut ad audiendos testes adveniat, alioquin necesse est, ut quod contra leges actum est, firmitatem non habeat. Demonstrat etiam Bonifacius papa scribens ad septem provincias de Maximo, qui multo crimine infamatus presentari iudicio noluit, regulariter vocatus: Nullus, inquiens , dubitet, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit. Sed astuta cavillacio eorum, qui versucias agendi credunt esse consilia, numquam innocenciae acciperet nomen: confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere iudicium dilacione putat. Et quibusdam interpositis: Decrevimus , inquid, congregare synodum, ut, si adesse voluerit presens, si confidit, ad obiecta respondeat: si adesse noluerit, dilacionem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in presenti examine omnia, quae dicta sint, comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata tociens constet absentia. Nos autem ad omnes provincias literas dirigemus, ne excusacionem sibi ignoracionis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur et illic se constituto praesentet iudicio. Simili execucione vocavit et expectavit beatus Gregorius Maximum Salonitanum episcopum evidenter reum et. contumacem, dicens: Hortamur, ut ad nos venire omni postposita excusacione festines, quatenus servata iusticia, haec de quibus accusaris et cognoscere et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
