# Libelli Bernaldi 2.2.47-55

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.47 to 2.2.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.47

Ita autem fac, ut ad veniendum amplius iam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his, quae dicuntur, assignet, et nos in te haec res non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedienciae culpam durius , scilicet ut in contumacem, cogat ex consilio ferre iudicium. Vides, domine, quia beatus Gregorius Maximum Salonitanum, et presumptorem et contumacem, qui ordinem inlicite suscepit, qui literas papae celebracionem sibi missae interdicentes proterve discidit: quia hunc, inquam, nisi canonice vocatum, nisi regulariter expectatum damnare noluit. Unde et ipse ad Marcianum: Nullus sine cognicione damnandus est. Alter iudiciarii ordinis modus est, quem et tu dixeras, cum crimen non negatur, cum iam quasi extra portam civitatis celeribus exequiis reus effertur. Hunc modum, nisi tua vel providencia aliter iudicaverit, in duos adhuc modos subdividimus et modum utrumque in synodum vocari, et ex iudicio determinari volumus. Una scilicet manifesti iudiciarii ordinis species est, cum reus nec se nec admissum, quod obicitur, defendit , id est, cum fatetur et se fecisse, et faciendo peccasse. In hac causa accusatoribus nil facientibus res tantum ad iudicium vocatur, passurus, quod confesso vel convicto medicinaliter prescribunt pene singula folia canonum. Secundum hunc modum videtur apostolus dixisse ad Corinthios: Ego quidem absens corpore, presens autem spiritu, iam iudicavi ut presens, eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute domini Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum carnis. Nota quod dixit: Congregatis vobis in nomine Iesu; quasi diceret: collecto a vobis concilio, facto a vobis conventu in nomine Domini, id est, canonico, ibi me spiritualiter vobiscum presente reus iudicetur, ibi a consorcio aecclesiae eliminetur, tunc manifeste ei monstretur, quia peccando eius se iugo subiugavit , eius dico, qui iugum Domini abiecit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
