Latin
2.2.68 to 2.2.74
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.68-74
Not analysed yet
Notentur verba quae dicuntur: ut sententia eius probetur vel emendetur; scilicet, ut discussione facta, sentencia eius, qui damnaverat, si iuste secum agit, probetur; si racione caret, emendetur. Cum ergo neminem prepropere seu prepostere damnari lex paciatur aeclesiastica, probabiliter dicimus: si qui episcoporum a papa regulariter ad synodum vocati non venerant, vel certas inpedimenti necessitates non probaverant, officii suspensionem meruerant ,audiendo tamen humano Augustini consilio in epistola ad Bonifacium: In huiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum est, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, et Leone ad Rusticum Narbonensem episcopum dicente: Sicut quaedam sunt, quae nulla possunt racione convelli, ita nonnulla sunt, quae aut pro consideracione aetatum, aut pro necessitate rerum oportet temperari; illa semper condicione servata, ut in his, quae vel dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec preceptis euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum patrum inveniatur adversum. Preterea decreta Triburensis synodi, cui interfuit catholicus Arnolfus rex, prescribunt nobis tantum tria, quae mereantur episcopale anathema, unum scilicet: si ad synodum quislibet canonice vocatus venire contempserit. Secundum: si presentatus preceptis sacerdotalibus non obedierit. Tercium: si ante finitam causae suae examinacionem a synodo profugus abire presumpserit. Ne vero haec synodus ex loci humilitate demereatur auctoritatem, audiatur Gelasius in epistola ad episcopos per Dardaniam constitutos: Confidimus, inquiens, quod nullus iam veraciter christianus ignoret, uniuscuiusque synodi constitutum, quod universalis aeclesiae probavit assensus, nullam magis exequi sedem prae caeteris oportere, quam primam: quae unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continua moderacione custodit, pro suo. scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum aeclesia nihilo minus subsequente, et tenuit semper, et retinet. Et beatus Ysidorus post descriptionem autenticarum scripturarum et Nicenae, Constantinopolitanae, Ephesinae, Calcedonensis quoque synodi addidit: Si qua sunt concilia a sanctis patribus instituta, post horum quatuor auctoritatem et custodienda et recipienda decrevimus.