# Libelli Bernaldi 2.2.75-82

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.2.75 to 2.2.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.75

Hinc et Augustinus de vera religione dicit: Eternam legem mundis animis fas est cognoscere, non est fas iudicare. In istis autem temporalibus legibus, quamquam de his homines iudicent cum eas instituunt, tum cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare , sed secundum ipsas. Et per Carthaginenses canones dicitur: Quae vel facta vel dicta superius conprehensa sunt, vel ab aliis conciliis conscripta, quae secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur. His de iudicio papae responsis pro mea stulticia tuae, pater, iussioni, liceat me, antequam de symoniacis et excommunicatis respondeam, quaedam, quae nos idiotae utrinque conferimus, tecum agendo deliciari. Persona igitur apostolici exigit ab eo, ut si aeclesiae, quae se suo credidit patrocinio, consultum voluerit, si id, quod dicitur, esse decreverit, gladium spiritus evaginet in episeopos, qui non per ostium intraverant, qui eum precipientem, quod apostolica clamat auctoritas, non audierant: id sibi necessitatis imponentes, ut in correctionem aeclesiasticorum opera utatur secularium, ut quorum esset speculum vitae clericorum de agendis consulere, sibi modo arrogent clericis magistrare. Fracta igitur, quod aiunt, a tergo legis aeclesiasticae maceria, non per ostium intraverant; qui? nisi omnes qui apud suas, quas nunc occupant, sedes non prius electi quam recepti, sed heu prepostere prius recepti quam electi, prius persepe ordinati quam visis, omnes manus aut linguae seu corporeae servitutis, non solo spiritualis vitae interventu et commendacione promoti. De quorum contagio aecclesia iam id labis contraxit, quod pene sui sacramenta, id est, ordinationes clericorum, consecraciones aecclesiarum, et alia quaedam sui insignia perdidit, cum a talibus consecrata pocius ab his maledictis sint maledicta, Domino eis per prophetam dicente: Maledicam benedictionibus vestris.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
