# Libelli Bernaldi 2.3.119-130

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.3.119 to 2.3.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.119

Non enim alii tam liberaliter, tam infucate loqui presumeremus, quem non tam veritatem rerum, quam aliquod privatum studium per singula interpretaturum putaremus . Hoc, inquam, nefas esset de vobis vel suspicari, qui ipsum preconem veritatis pro sacrario Spiritus sancti venerandum fore iudicastis. Experti igitur vestrae prudentiae ardorem ad indagandam sive denunciandam rerum veritatem, potissimum vestrum expectamus iudicium de his rebus, de quibus adhuc dubitamus. De symoniacis igitur, precamur, ut prudentia vestra nobis apercius edisserat, si et illi pro hereticis deputentur, qui praeter sacros ordines aliqua aecclesiastica officia, ut decaniam, preposituram, emunt vel vendunt. Non negamus quidem et eos probabiliter posse vocari simoniacos, utpote de spiritali offitio seculare lucrum querentes, quos et ab eisdem officiis iuxta canones pellendos esse censemus: sed an pro hereticis sint deputandi, ex testimoniis sanctorum patrum evidentius doceri vellemus. Sanctus videlicet Gregorius in decretis suis illud specialiter symoniacam heresim vocare videtur, cum manus imposicio pro pecunia emitur vel venditur. Illud etiam nobis scribere dignemini, si et illi pro hereticis habeantur, qui per aliud munus, nisi a manu, sacra officia emerunt vel vendiderunt. Nam illos magis ambiciosos censeri vellemus , quam symoniacae heresis obnoxios; ne penitus aecclesiastica sacramenta proscriberentur , quae pene omnino hactenus a solis huiusmodi ambiciosis usurpata non ignoramus. De eo autem, quod scribitis, sacramenta a symoniaco nondum publicato usurpata scienti quidem non esse sacramenta, sed nescienti, necdum fideliter intelligere potuimus. Nam essentiam rerum non solet in contrarium ducere contrarietas opinantium. Ergo si sacramenta quoquo modo veraciter ab aliquo symoniaco conficiuntur, quomodo alicui eius heresin scienti inconfecta veraciter probabuntur? Credibile quidem videtur, corporales res in altari positas per sacerdotalem benedictionem ex consensu aecclesiae in divina posse converti sacramenta, etiam inter manus hereticorum, nondum tamen in aecclesia publicatorum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
