# Libelli Bernaldi 2.3.131-142

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.3.131 to 2.3.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.131

Quae, inquam, sacramenta proscribere timemus, vel apud illius scientiam, qui solus vel alter sacrificantis heretici cognoverit dementiam, sacius nobis videretur, ut eadem et ipsi heretico conficienti et alii eius heresin scienti sacramenta esse crederentur, quam eadem esse et non esse statueremus; videlicet, ut eadem oblacio et offerenti heretico sive eius socio ad dampnationem, ignoranti autem catholico ad salutem provenirent. Nam sanctus Augustinus, ubi neophitos, licet ante communionem morte preventos, non tamen eos sacramento privari testatur, non de re, sed de virtute sacramenti dixisse videtur, ut ille sacramenti virtute non careat, quem extrema necessitas a reali communione suspendit. Et nos utique omnes, si catholicae fidei non cessamus cooperari, numquam eius sacramenti virtute privamur, licet ipsam rem sacramenti rarius sumere soleamus. Sic utique facilius vos intelligere possemus, si diceretis, quemlibet catholicum ab eo, quem nescit hereticum, non rem sacramenti percipere, quam nec hereticus potest conficere, sed virtutem sacramenti, non ex illa perceptione, sed ex propria fide. Hoc, inquam, intelligibilius nobis videretur, quam idem panis in divina sacramenta confectus et non confectus diceretur. Apercius igitur nobis intimate quid de huiusmodi sacramentis debeamus iudicare. Sententiae autem vestrae de ordinatis ab heretico, iterum ordinandis a catholico, illud repugnare videtur, quod quamplures hereticorum clericos ad catholicam conversos in ordinibus suis legimus acceptos, non utique reconsecratos: videlicet, ut Nicenum concilium capitulo VIII. Novatianos, et Affricanum kapitulo XXXV. Donatistas recipiendos esse in suis ordinibus, non reconsacrandos, decrevit. Nempe Nicenum concilium solummodo clericos Paulianistarum a catholicis reordinandos constituit, quorum etiam babtizatos a catholicis baptizandos esse decrevit. Haec enim heresis non faciebat invocacionem sanctae Trinitatis. Damasus autem papa scribens ad Prosperum primae sedis Numidiae episcopum et reliquos episcopos, vestrae sententiae de reordinationibus astipulari videtur, si tamen in exemplari non fallimur: Per illicitam manus imposicionem, inquid, ut paulo superius prelibavimus, vulneratum caput illi, qui videbantur aliquid accepisse, habebant .

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
