Latin
2.3.152 to 2.3.165
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.152-165
Not analysed yet
Hoc tamen indubitanter scimus iuxta apostolicas sanctiones nullum ab heretico ordinatum a catholicis vel in ordine suo recipiendum vel reordinandum, nisi in hoc alicui temporis necessitati consulatur . Nam, ut predictus papa Innocentius asserit: Hereticus per pravam manus impositionem ordinato dampnationem irrogavit; cui, quia remedium penitentiae necessarium est, legitimae ordinacionis honorem habere non potest. Item Affricanum concilium kap. XXXV. decrevit, ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correct transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis, secundum transmarinum concilium ,exceptis his, per quorum susceptionem catholicae unitati consulitur. Notandum quoque, quod in Affricano concilio kap. LXXV. decernitur, ut non liceat fieri rebabtizationes ,reordinationes, vel translationes episcoporum. Item sanctissimus papa Gregorius scribens Iohanni episcopo Ravennati: Sicut, inquid, babtizatus semel, baptizari iterum non debet: ita consecratus semel, in eodem ordine iterum non valet consecrari . Sed si quis cum levi culpa ad sacerdocium venit, pro culpa penitencia indici debet, et tamen ordo servari. Sed in his sententiis, ut nobis videtur, non tam hereticorum usurpaciones, quam catholicorum ordinationes iterari prohibentur. Nam consecracio, quae nulli ab heretico dari potest, ut probatum est, si a catholico conversis inpenditur, non iterata, sed primitus inpensa magis proprie dicitur. Si consecraciones excommunicatorum, ut hereticorum ,nichili pendimus, beati Anastasii papae sententiis ad Anastasium augustum directis contraire timemus, qui sacramenta non irrita fore contendit, quae Acatius patriarcha Constantinopolitanus, licet a Felice papa iam dudum anathematizatus, usurpavit . Sic enim predictus Anastasius papa augusto scribit kap. VIII. : Ideo ergo Acacius ,cuius nomen esse reticendum dicimus, male bona ministrando sibi tantum nocuit: nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, in aliis perfectionem suae virtutis obtinuit. Quod si est aliquorum in tantum se extendens curiosa suspicio ,ut imaginetur, prolato a papa Felice indicio, postea inefficaciter in sacramentis ,quae Acacius usurpavit, egisse, ac perinde eos metuere, qui vel in consecracionibus in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita divina beneficia videantur? :meminerint in hanc quoque partem similiter tractatum prevalere superiorem; quia non sine usurpacione sacerdotii adiudicatus hoc egit, in quo virtutem suam obtinentibus mysteriis, in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit.