# Libelli Bernaldi 2.3.166-175

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.3.166 to 2.3.175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.166

Nam ad illum pertinuit , quod tuba Davidica canitur: 'Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.' Nam superbia semper sibi, non aliis facit ruinam: quod universa celestium scripturarum testatur auctoritas, sicut etiam per Spiritum sanctum dicitur in propheta: 'Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam.' Unde cum sibi sacerdotis nomen vendicaverit condemnatus, in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est; non populus, qui in mysteriis donum ipsius siciebat, exclusus est. Huius igitur apostolici sentencia vetare videtur, ne vel excommunicati sacramenta irrita fore censeantur; quod vestrae assercioni de huiusmodi sacramentorum annullatione non dubitatur repugnare: nisi forte dicamus beatum Anastasium papam non hoc dixisse de publicatis in anathemate, sed specialiter de Acacio, cuius dampnatio nondum , eo vivente, publicata creditur. Nam ille excommunicatoriam Felicis papae epistolam noluit recipere, ut sanctus Liberatus in libro suo testatur. In qua epistola mandatum est Acatio, ut se excommunicatum fore non dubitaret, postquam eandem epistolam per Toleratum diaconum suscepisset. Sed legatus apostolicae sedis illam dare Acacio vel publicare non presumpsit, eo quod imperator eius errori patrocinaretur . Si enim eius dampnatio subditis suis publicata esset, iuxta beati Innocentii pape assercionem ordinandis pocius dampnationem, quam consecrationem irrogaret. Quod autem damnatio eius ita occultaretur, inde satis probari videtur, quia Eufemius episcopus, successor Acatii, quaerit a beato Gelasio papa, quando Acacius damnaretur , ut in epistola eiusdem papae ad eundem Eufemium continetur. Et nos quoque damnatos, quorum damnationem adhuc ignoramus, divina sacramenta conficere posse per consensum aecclesiae credimus; quorum tamen confectionem publicȩ damnatis asscribere non audemus. Quid autem vobis de his omnibus videatur, caritas vestra nobis rescribere non gravetur. Item, si consecrationes eorum, qui quondam catholicȩ ordinati, nunc autem pro aliqua culpa sunt remoti, ut hereticorum, pro nichilo ducimus, sententiis sancti Augustini contradicere videmur, qui et in damnatis sacramentum ordinacionis permanere in libro de bono coniugali testatur: Si, inquid, fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in ordinatis sacramentum ordinationis.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
