Latin
2.3.176 to 2.3.179
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.176-179
Not analysed yet
Et, si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium permanente. Iuxta huius viri sententiam remoti etiam ab officio, cum sacramentum ordinationis retineant, divina sacramenta, licet ad damnationem suam, cȩlebrare possunt; si tamen vobis non aliter videtur intellegendum. Vestrae igitur deliberationis sententiam expectamus de his omnibus, sive quae nos ipsi utcumque pro captu nostrae intellegentiae solvimus, sive quae nos nondum solvere seu intelligeres potuimus. Deus autem pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima, et corpus sine querela in adventu domini nostri Iesu Christi servetur.