Latin
2.3.54 to 2.3.64
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.54-64
Not analysed yet
Nempe si culpabilis esset, peregrinorum tamen episcoporum iudicio iuxta canones nec discuciendus esset, nedum temere deponendus, sed pocius in Romana synodo audiendus: si tamen de dubiis rebus, nisi ipse vellet, vel usquam vel a quoquam iuxta canones discuti posset; scriptum est enim: Non est discipulus super magistrum. Unde sanctus Silvester, Nicenorum canonum auctor, generali synodo presidens consensu CCLXXVII episcoporum kap. VII. statuit dicens: Nemo iudicabit primam sedem, iusticiam temperare desiderantem. Neque enim ab augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur. Item Symachus papa Omnibus episcopis scribens kapitulo VII. decrevit dicens: Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminare :sacro vero sanctae sedis Romanae presulum suo sine questione reservavit iudicio . Item sanctus Alexander papa, qui martyrio sua consecravit decreta, kapitulo I. testatur: Non potest, inquit, condempnari humano examine, quem Deus suo reservavit iudicio. Sed tempora prius consumeremus, quam exempla, si singula huiusmodi sanctorum patrum statuta enumerare temptaremus. Quippe predictus papa Symachus, catholicae fidei propugnator indefessus, cum plurimis criminibus infamaretur, nec ab Arriano rege Theodorico tunc Romanis imperante tam temere proscribitur, sed in synodo Romana, non ab alio, nisi ab illo legitime congreganda, discuciendus expectature . Synodus igitur Romae per auctoritatem ipsius congregata, nullatenus tamen eum, licet hoc permittentem, contra decreta sanctorum patrum discutere presumpsit, sed totam eius causam divino iudicio, ut gesta eiusdem synodi testantur, commisit. Nec hoc utique dicimus, quasi quaelibet nefanda Romano pontifici impune Heere credamus, quasi non et ipse sit impetendus, si in aliqua heresi fuerit publicatus, sed contra illos agimus, qui pro dubiis rebus apostolicae sedis episcopum temere iudicaverunt expellendum . Ipse quidem noster apostolicus multotiens hoc a suis insidiatoribus expetivit, ut Romae, vel alibi, quo ipse posset venire, in synodo convenirent, et, eo hoc libenter concedente, ordinacionem eius, sive conversationem, utcumque vellent, dumtaxat canonice discuterent; seque ab apostolica sede absque omni contradictione descensurum promisit ,si quid in eo dignum deposicione reperirent.