# Libelli Bernaldi 2.3.65-74

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 2.3.65 to 2.3.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.65

Et hoc utique sibi facile credi potuit, qui id culminis captus atque coactus cum magno eiulatu ascendit: cui nec divitias, nec honores seculares in Romano pontificatu quaerere opus fuit, quibus utrisque cum minori sollicitudine et ante pontificatum abundavit. Sed eius insidiatores hactenus eum presentialiter convenire spreverunt, non tam ut qualibet ratione se ab huiusmodi accusacione suspenderent, quam ut ipsi debitam sentenciam pro suis criminibus ab illo non exciperent. Nam, ut beatae memoriae Bonifacius papa testatur: Nullus dubitat, quin ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Apud Wormaziam igitur conventu facto scismaticam conspiracionem adversus Dominum et adversus christum eius conflaverant, quam, ut predictum est, ad deauctorizandam sanctam Romanam synodum per legatos suos in eadem synodo publicaverant. Unde Romani cives sanctae Romanae aecclesiae dehonestacione merito commoti, predictorum legatos omni poena dignissimos arripiunt, et vel aliquatenus eorum inmanissimum scelus ulcisci voluerunt. Sed Romanus pontifex, licet a predictis legatis specialiter impeteretur, tamen de manibus Romanorum crudeliter eos afficiencium vix demum eripuit, et sedata turba factoque silentio eos ad pedes suos sedere fecit; ea quidem racione, ut ipsi audirent, quid sancta synodus de huiusmodi scismatica conspiracione in eadem synodo ad iniuriam ipsius manifestata decerneret. Decrevit igitur sancta synodus, ut officio et communione privati essent quicumque illam nefariam conspiracionem et contumacissimam legacionem studio et voluntate conflassent. Reliquis autem omnibus eiusdem conspiracionis participibus inducias concessit , ut infra festivitatem sancti Petri tunc proximam se aut coactos deliquisse missis legatis probarent, aut predictorum excommunicacioni, ut eodem crimine obligati, subiacerent . Regem vero, post multas admoniciones resipiscere nolentem, immo huius scismaticae conspiracionis auctorem, regno privatum sub anathematis vinculo domnus apostolicus ligavit, ut eidem etiam ante excommunicacionem promisit. De cuius anathematismi canonica promulgacione nullum dubitare confidimus quicumque illam epistolam domni apostolici fideliter consideraverit, in qua ipse regem sepius a se premonitum, multo tempore expectatum et ita demum canonice anathematizatum evidentissime probavit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
