Latin
3.2.123 to 3.2.134
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.123-134
Not analysed yet
Hanc autem generalem sententiam beatus Gelasius pertractatis singulorum graduum ordinationibus subintulit, inter quos etiam ostiarios notarios sive defensores numeravit, qui nec per manus impositionem ordinantur, nec ipsi manus alicui imponere permittuntur. Ex qua ratione colligitur non solum illos reputari inter symoniacos, qui per pretium ad manus impositionem perveniunt, sed et illos, qui et alia clericorum officia per pecuniam acquirunt. Omnia enim in eiusmodi officiis operatur unus atque idem Spiritus, cuius donum non gratis, sed per pretium dare vel accipere non catholicum, sed indubitanter est symoniacum. X. Mediatores quoque huius nefandissimae negotiationis ab ipso vase electionis dampnantur, qui eos ita detestatur: Nam digni sunt morte non solum qui nefanda faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt. Item cytharista noster David: Si videbas, inquit, furem, currebas cum eo. Et illud: Os tuum abundavit malicia, et lingua tua concinnabat dolos. Deinde in eodem psalmo terribilis sententia de huiusmodi assentatore profertur, videlicet quod et a Domino sit arguendus nec per aliquem a manu Domini deinceps eripiendus. Nec mireris, si spiritualis officii mercator sub nomine furis designetur, cum et ab ipsa veritate in euangelio ita nominatur: Qui enim aliunde intrat, nisi per ostium, non pastor ovium, sed fur et latro nuncupatur a Domino. Nempe nullus in ecclesia prelatus per ostium, hoc est per ipsum Dominum, ad pastoralem curam intravit, qui per avaritiam, id est idolorum servitutem, ad hoc officium pervenit. Non est ergo indignum huiusmodi mercatorem sive mercenarium sub nomine furis infamari, cuius furtivam irreptionem non expavit imitari. Huius autem criminosissimi mercimonii mediatores non neglegenter attendant Iezi puerum Helisei, qui ex parte domini sui, eo quidem nesciente, munera sponte oblata suscepit a Neaman Syro, qui iam a lepra mundatus est ab Heliseo propheta.