Latin
3.2.148 to 3.2.162
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.148-162
Not analysed yet
Ut autem huius capituli intentio clarius elucescat, apertiorem eius translationem subnectere non pigeat: Omnimodis interdixit sancta synodus neque episcopo neque presbytero neque diacono neque ulli omnino clericorum permittit habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater sit aut soror aut amita. In his namque personis et horum similibus omnis suspicio declinatur. Qui aliter preter haec agit, periclitabitur de clero suo. Videsne igitur, quam penitus clericis coniugale opus istic interdicatur, qui et pro ipsa cohabitatione feminarum non solum de ministerio altaris, sed et de clericatu suo periclitari iure censentur? Nec hoc tantum de sacerdotibus, sed et de omnibus sacris ordinibus evidenter decernitur. Item Neocesariense concilium, quod ante Nicenum concilium fuisse legitur, ita kapitulo I. decrevit: Presbiter, si uxorem duxerit, ab ordine deponatur, si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad penitentiam redigi. Calcedonense etiam concilium, quod ipsas Nicenas; Neocesarienses, immo omnes sanctorum patrum sanctiones ante ipsum transactas, ut predictum est, confirmat, etiam earundem sanctionum prevaricatores generaliter ita condemnat kap. X. : Eos autem, qui ausi fuerint post diffinitionem magnae et universalis huius synodi quicquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere. Item beatissimus papa Silvester, qui et Nicenam synodum congregavit et eandem apostolica auctoritate corroboravit, in suis synodalibus decretis ita decernit kap. VI. : Nemo presbiter a die honoris presbyterii sumat coniugium. Quodsi quis neglecto hoc aliter egerit, duodecim annis eum iubemus privari honore. Quodsi quis contra hoc cyrografum presens et publice dictum ȩgerit, damnabitur in perpetuum. Item beatus Syricius papa in decretis suis kap. VII. : Quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus, deinceps incontinens fuerit inventus, iam nunc sibi per nos omnem aditum indulgentiae intelligat obseratam. Item in eisdem kap.