# Libelli Bernaldi 3.2.163-173

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 3.2.163 to 3.2.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.163

XII.: Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicena permisit. Item sanctissimus papa Gregorius scribens ad Romanum defensorem ita decernit kapitulo X.: Si qui episcoporum, quos commissi tibi patrimonii finis includit, cum mulieribus degunt, hoc ut omnino compescas, iubemus et de cetero illic eas habitare nullomodo patiaris exceptis eis, quas sacrorum canonum censura permittit, id est matrem, amitam, germanam et alias huiusmodi, de quibus prava suspicio non possit esse. Melius tamen faciunt, si se etiam ab illa cohabitatione contineant; nam legitur, quod beatus Augustinus nec cum sorore habitare consenserit dicens: Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt: Docti ergo viri cautela magna vobis debet esse instractio. Et post pauca: Preterea curae tuae sit eosdem confratres nostros adhortari, ut subiectos sibi in sacris videlicet ordinibus constitutos, quod ipsi servant, ad similitudinem suam modis omnibus servare commoneant. Item Zacharias papa in decretis suis kap. I.: Decernimus, ut episcopi cum mulieribus omnino non habitent , ne ab antiqui hostis fraude decipiantur. Item in eisdem kap. II.: Ut presbyteri vel diaconi subintroductas mulieres nullo modo secum habere audeant, nisi forsitan commatrem suam aut proximitatem generationis sibi habentes, quae suspiciones effugiunt , sicut in Nicena synodo continetur: Si quis vero preter hec statuta presumpserit agere, sacerdotii sui honore privetur. Item beatus Ieronimus scribens ad Oceanum autenticis rationibus probavit non licere clericis conversari cum feminis et postmodum subintulit: Quod si post nostra monita aliquis clericus agapetas amplius quesierit amare quam Christum, secundum synodalem regulam conveniatur et precepta patrum in Nicea diffinita ei legantur. Iam vero, si conventus predictas fugerit et reliquȩrit, consecuti sumus maximum lucrum. Alioquin talis ab aecclesia anathematizandus est.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
