Latin
3.2.174 to 3.2.184
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.174-184
Not analysed yet
Germinant enim feminae spinas cum viris habitantes et archana mentium acuto mucrone percutiunt. Sed quid dicam ulterius? Deficiet enim me tempus, ut enarrem viritim sanctos patres predictis nostri apostolici statutis subscribentes; nam omnes catholici eadem observanda esse censuerunt, qui et a sacratissimis IIII conciliis dissentire noluerunt, ex quibus noster apostolicus prefata produxit decreta. Quapropter nec idiotis latere estimo, quam periculose vel potius quam perniciose sibi suisque sectatoribus desipiant, quicumque per Sozomeni kapitulum sacerdotibus incontinentiam asscribere non formidant, quibus licet superiorum epistolarum assertio sufficere debeat, iterum tamen eos premonere de cavendo anathemate non tedeat. XII. Vetus testamentum partim in misteriis partim in moralibus preceptis continetur ,sed adveniente Christo cessavit in mysteriis et carnalibus observantiis, quia ipse est finis sive completio legis, in moralibus autem preceptis adhuc manet, quia semper est observandum: Diligas proximum tuum sicut te ipsum et reliqua. Quicumque igitur ex lege aliquam carnalem observantiam novo quidem testamento adversam adhuc observandam esse dogmatizat, procul dubio cum Galathis immo cum Hebionitis iudaizat. Coniugale autem opus sacerdotum inter carnales legis observantias computatur, quibus, inquam, sacerdotibus hoc tantum in lege successionis causa legitur concessum, quia ex alia tribu nullus eo tempore pervenit ad sacerdotium. Nam in nostro tempore ex quolibet genere sacerdotes eligere licet, quibus et merito interdicitur coniugale opus, cum non iam successores habeant necessarios. Quapropter quisquis et hoc tempore illud iudaicum coniugium sacerdotibus licere cum Sozomeno vel potius cum Hebione dogmatizat, non neglegenter illud inevitabile anathema consideret, quo ipse apostolus specialiter iudaicarum observationum predicatores anathematizat, Galatas iudaizantes ita deterrens: Sed licet nos aut angelus de caelo euangelizet vobis, preter quod euangelizavimus vobis, anathema sit. Idem vero inculcans subiungit: Nunc iterum dico: Si quis vobis euangelizaverit preter id quod accepistis, anathema sit.