# Libelli Bernaldi 3.2.185-198

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 3.2.185 to 3.2.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.185

Idem quoque Paulus ipsum principem apostolorum Antiochiae, licet eiusdem sedis episcopum, liberaliter corripuit, eo quod gentes non quidem predicando, sed suo exemplo iudaizare cogeret, cum se ab eorum convivio pro timore Iudeorum simulando subtraheret. Preterea ipse heresiarches Hebion cum omnibus suis sectatoribus inter reliquos hereticos anathematizatus est a sacratissima synodo Constantinopolitana et a beato Gelasio papa in apostolica sede: quod anathema nullus subterfugere poterit, quicumque ipsum heresiarcham per Sozomeni kapitulum sectari presumpserit. XIII. Quidam etiam sibi nimium videntur scioli asserentes incontinentiam sacerdotibus esse concessam in illo apostoli: Unusquisque suam uxorem habeat. Qui autem non intelligunt, quae locuntur neque de quibus affirmant, aut si intelligunt, suam ipsorum conscientiam impugnant. Nam attestante beato Ieronimo Corinthii inter cetera ab apostolo quesierant, an nuper renatis in Christo carnalis copula licita esset. Quibus ita rescripsit apostolus: De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, similiter autem et vir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier. Nolite fraufraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Quod ita exponit sanctus Ieronimus in libro contra Iovinianum: Non dixit apostolus propter fornicationem ducat unusquisque uxorem, alioquin hac excusatione libidini frena laxasset, ut quotienscumque uxor moriatur, totiens ducenda sit alia, ne fornicemur, sed 'unusquisque uxorem suam habeat'. Suam, inquit, habeat, sua utatur, quam habebat , antequam crederet, quam bonum erat non tangere et post fidem Christi sororem tantum nosse, non coniugem, nisi fornicatio tactum excusabilem faceret. 'Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi'. Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod corpus Christi accipere non permittit ?

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
