Latin
3.2.214 to 3.2.222
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.214-222
Not analysed yet
Virgines enim, quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt quam incestae. Si igitur predictae apostoli sententiae huiusmodi continentibus carnalem copulam non concedunt, quanto minus sacerdotibus? Maxime cum illae simpliciter ad continentiam sunt consecratae, illi autem ipsis continentibus sint prelati et per venerandam manus impositionem et per sacrosancti chrismatis unctionem. Preterea idem apostolus ipsis, quibus coniugale opus exercere concedit, eisdem etiam secundas nuptias licenter inire permittit. Soluto enim ab uxore aliam ducere concedit et viduae nubendi licentiam attribuit, nullatenus ergo sacerdotes sub permissoria carnalis copulae sententia comprehendit, quibus in epistolis ad Timotheum et Titum digamiam penitus prohibuit, cum iubeat tantum unius uxoris virum eligi ad sacerdotium. Nam nec apud ethnicos bigamia licebat sacerdotibus beato Ieronimo asserente contra Iovinianum: Legant, iniquit, nostrates et antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus et per illas Fortunae muliebria sacra fieri solita, nullum sacerdotem bigamum, nullum flaminem bimaritum; ierofontas quoque Atheniensium usque hodie cicutae sorbitione castrari et postquam in pontificatum fuerint electi, viros esse desinere . Quicumque autem predicta apostoli verba in tantum adulterant, ut sub eorum perversa interpretatione etiam sacerdotibus incontinentiam licere confingant, procul dubio sequuntur Nicolaum heresiarchen, quem Clemens Alexandrinus in tertio libro stromatum refert uxorem suam cuilibet eam volenti prostituisse et hoc exemplo suo docuisse cunctis promiscua atque communia feminarum consortia licere. Et hoc ideo, ut a maioribus traditur, quia scriptum est: Et erant illis omnia communia, inter quae Nicolaus numeravit et coniugia. Sicut igitur ille apostolicum exemplum minus generaliter et perverse acceptum in heresim mutasse refertur, sic et isti illud apostoli: Unusquisque suam uxorem habeat, nimis generaliter et perversissime interpretantes in errorem vertisse notantur, qui sub eodem exemplo contra eundem apostolum sacerdotibus coniugale opus concessum fallaci pertinatia contendunt.