# Libelli Bernaldi 3.2.288-304

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 3.2.288 to 3.2.304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.288

Unde beatus Augustinus in tractatu XLI super euangelium Iohannis testatur: Sed plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intelligendum sine crimine. Nulla enim querela iusta est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen vero est peccatum grave accusatione et damnatione dignissimum. Qui igitur tam grave peccatum admiserit iuxta apostolum, sacrum ordinem obtinere non debebit. Ut autem haec apostolica institutio de sacris ordinibus nobis evidentior fiat, beati Ieronimi expositionem super eandem considerare non pigeat, qui eam in libro contra Iovinianum ita dilucidat: XVI. Sed et ipsa episcopalis electio mecum facit. Non enim dicit: Eligatur episcopus, qui unam ducit uxorem et filios facit, sed qui unam habuerit uxorem et filios in omni subditos disciplina. Certe confiteris non passe esse episcopum, qui in episcopatu filios facit. Alioquin, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti, aut, si sacerdotibus uxores non licet tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudiciciam virginalem. Sed et hoc inferendum: Si laicus et quicumque fidelis orare non potest, nisi vacet ab officio coniugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed etiam purificabantur ab uxoribus separati et vinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem provocare. Eliguntur mariti in sacerdotium? Non nego, quia non sunt tanti virgines, quanti sunt necessarii sacerdotes. Numquid, quia in exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumuntur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possunt? Si exercitus viribus tantum staret et non etiam numero militum, abicerentur inbecilliores.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
