Latin
3.2.305 to 3.2.316
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.305-316
Not analysed yet
Nunc et secundarum et terciarum vicium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur. Et quomodo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali sacerdos virgo negligitur et maritus assumitur? Quia forte et cetera opera virginitati non habet congruentia, aut virgo putatur et non est; aut est virginitatis infamis aut certe ipsa virginitas ei parit superbiam, et dum sibi applaudit de sola corporis castitate ,virtutes ceteras negligit, non fovet pauperes aut pecuniae cupidior est. Evenit interdum, ut tristior vultus, adductum supercilium, incessus pomparum ferculis similis offendat populum et qui nihil habet, quod reprehendat in vita, habitum solum oderit et incessum. Multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. In plerisque suffragium meretur sola simplicitas et alterius prudentiae et calliditati quasi malitia opponitur . Nonnumquam errat vulgi plebisque iudicium et in sacerdotibus comprobandis unusquisque suis moribus favet, ut non tam bonum quam sui similem querat prepositum . Evenit aliquotiens, ut mariti, quae pars maior est in populo, maritis quasi sibi applaudant, et in eo se arbitrentur minores non esse virginibus, si mariti virgini praeferantur. Dicam aliquid, quod forsitan cum offensa multorum dicturus sum, sed boni non mihi irascentur, quia eos peccati conscientia non remordet. Interdum hoc et pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum eligunt et simplices quosque atque innocentes inhabiles putant vel affinibus et cognatis quasi terrenae militiae officia largiuntur sive divitum obediunt iussioni; quodque his peius, clericatus donant gradum, quorum obsequiis sunt deliniti. Alioquin si iuxta sententiam apostoli non erunt episcopi, nisi mariti, ipse apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit: 'Volo autem omnes esse, sicut ego sum'. Et Iohannes indignus hoc gradu estimabitur et omnes virgines et continentes, quibus quasi pulcherrimis gemmis aecclesiae monile decoratur.