Latin
3.2.32 to 3.2.44
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.32-44
Not analysed yet
Sed et beatae memoriae Iulius papa id ipsum cap. V. profitetur dicens: Ipsi vero primae sedis aecclesiae convocandarum generalium synodorum iura et iudicia episcoporum singulari privilegio euangelicis et apostolicis atque canonicis concessa sunt institutis. Beatus quoque Damasus papa in decretis suis cap. VIIII hanc generalem intulit sententiam: Nulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. His autem sententiis beatus Ysidorus, rimator scripturarum sagacissimus, fideliter astipulatur dicens: Synodorum vero. congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum ratam esse legimus, quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec aecclesiastica historia roborat, haec sancti patres confirmant. Si igitur illa quatuor concilia omni auctoritate carerent, nisi principaliter ex decretis Romanorum pontificum firmitatem obtinerent, quis infitiari poterit, quin decreta per ipsos apostolicos viros promulgata maiori veneratione digna merito censeantur quam ipsa concilia, quae non per ipsorum apostolicorum presentiam, sed tantum per eorum legationem autentica fieri merebantur. Sic enim legati sedis apostolicae eorundem principalium conciliorum sanctiones primaria subscriptione apostolica vice canonizabant. Nempe sub piissimo imperatore Constantino magnus Osius Cordubensis episcopus, Victor et Vincentius presbyteri decretum est: Qui concilia orthodoxorum episcoporum consona sanctissimis IIII conciliis non recipit, anathema sit. Quicunque igitur vel horum conciliorum rationabilibus statutis obviare conatur, etiam a superioribus autenticis sanctionibus in periculum suum dissentire probatur. Beatus quoque Ysidorus in quadam sua prefatione de canonibus capitulo XImo predictis rationibus astipulatur hoc modo: Nosse etiam oportet, licet cetera non infirmentur, IIII esse principalia concilia. His autem enumeratis subinfert in eodem capitulo: Sed et, si qua sunt concilia, quae sancti patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita vigore. Est ergo dignum, ut et huiusmodi conciliorum statutis obtemperetur.