# Libelli Bernaldi 3.2.375-385

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 3.2.375 to 3.2.385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.375

Hoc etiam capitulum iuxta Petri apostoli attestationem in suam ipsorum pernitiem depravantes ita pronuntiant: 'Quicumque recusaverit missam coniugati presbiteri, anathema sit', scilicet ut eos anathematizatos esse demonstrent, qui apostolicis institutis obedientes incontinentium presbiterorum missas recipere detrectant. Sed frustra. Nam predictum capitulum illos tantum anathematizat, qui respuunt presbiteri oblationem, non qui modo habet, sed qui quondam habuit uxorem. Eo enim tempore, ut prologus Gangrensis concilii testatur, erant heretici sectatores cuiusdam Eustasii, qui legitimas nuptias quasi mortale crimen condemnabant, asserentes nullum in coniugali gradu positum spem habere apud Deum. Unde et oblationes presbiterorum etiam ante ordinationem legitime coniugatorum respuisse traduntur, quippe legitimum coniugium pro mortali crimine deputantes, quale etiam si quis hoc tempore perpetrasse detegitur, altari ministrare iuxta canones non permittitur. Merito igitur anathematizati sunt idem heretici dogmatizantes contra illud apostoli: Si acceperis uxorem, non peccasti, et illud: Oportet episcopum unius uxoris esse virum. Sepe positum autem nostri apostolici institutum nulli prohibet audire missam illius presbiteri, qui iuxta apostolicam permissionem ante sacrum ordinem unam tantum uxorem habuit, quando et sine crimine uxorem ducere potuit, sed illius presbiteri, qui contra apostolum in crimine fornicationis detegitur iacere, quem ipse apostolus et reliqui sancti patres successorque eorum noster apostolicus a sacratissimo officio segregavere. Igitur quicumque huiusmodi presbiterorum missas respuit, nullatenus tamen superiori Eustasianorum anathemati subiacebit, cum optitne apostolo consentiat, qui et sacerdotibus continentiam indicit, et fidelibus prevaricatoribus sermonum eius admisceri non permittit. Notandum autem, quod noster Gregorius iuxta sanctorum patrum statuta prius incontinentes presbiteros officio privavit , postmodum populo, ne eorum officia reciperet, interdixit. Unde non tam incontinentium quam pro incontinentia damnatorum missas audire prohibuit, ne populus se iuxta Antiocenum concilium sub excommunicatione poneret, si eorum officia recipere presumeret. Ipse autem Spiritus sanctus per Samuelem prophetam docet populum, ut canonicis institutionibus nostri apostolici potius obediat, quam huiusmodi presumptorum sacrificia in periculum suum recipiat.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
