Latin
3.2.386 to 3.2.395
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.386-395
Not analysed yet
Dicit enim: Melior est obedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle acquiescere. Igitur populus apostolicis institutis obediens inobediencium sacerdotum officia vel sacra merito recusat ,ne et ipse crimen idolatriae per inobedientiam incurrat. Idem Dominus alibi protestatur: Misericordiam volo et non sacrificium, scilicet ut quivis placens Deo per obedientiam potius animae suae misereatur, cui potissimum est miserendum, quam cum inobedientia vel per se vel per alium Domino offerat sacrificium. Libet autem considerare ,quam clementer noster apostolicus etiam ipsos contemptores canonum in superioribus statutis tractarit, quos tantum a tali officio removit, quod tamen nullatenus nisi in pernitiem suam celebrare possent, si canonicis sanctionibus repugnantes ipsum Spiritum sanctum blasphemare non desisterent. Ipsorum sane diuturnam obstinationem iamdudum acrius plectendam nondum debita severitate punivit, sed illos, ut saltem adhuc redirent ad cor, paterno affectu expectavit, ut vel in hoc suam damnationem cognoscere vellent, cum populum a recipiendis eorum officiis iustissime prohibitum negare non possent. XX. Fortassis autem aliquis dicit, cur noster Gregorius tam contraria nostrae consuetudini statuta observari praeceperit, cur non potius nostram consuetudinem quasi misericordi dissimulatione tolerarit. Sed ille audiat, quid beatus Leo papa, qui sacratissimo Calcedonensi concilio prefuit, decernat, qui Anatholii presulis Constantinopolitani presumptionem cohibens ita pronuntiat, quod in reatum Romani pontificis deputetur ,si institutio canonum eo non prohibente et in hoc quasi conibente alicubi violetur . Item sanctissimus nostri apostolici omonimus scribens Victori episcopo hanc terribilem et generalem sententiam protulit: Quisquis ad hoc facinus videlicet symoniacae aut neophitorum hereseos emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se habere non dubitet portionem, a quo prius hoc piaculare flagitium sumpsit exordium. Igitur et ille nihilominus Ebionis heresiarchae particeps esse detegitur, quicumque pro debito officii illius heresim vel iudaicam incontinentiam modernis sacerdotibus prohibere non studuerit.