Latin
3.2.421 to 3.2.430
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.421-430
Not analysed yet
Item sanctissimo papae Leoni Calcedonensium canonum auctori, quorum uterque eadem voce et apostolica auctoritate in decretis suis, ille quidem kapitulo IIII, hic autem V. ita generaliter decrevere: Omnia decretalia cunctorum predecessorum nostrorum constituta, quae de aecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita omnibus episcopis ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit ,veniam sibi deinceps noverit denegari. Indignentur etiam sanctissimo nostri apostolici equivoco, qui sub generali anathemate damnavit omnes a sacratissimis IIII conciliis dissentientes. Sed cum nullus sanae mentis huiusmodi sanctorum patrum sententiis indignetur, patet evidentissime, quam irracionabiliter quidam nostri apostolici institutis indignentur, in quorum promulgatione nullatenus a sanctis patribus discrepavit ,excepto in hoc tantum, quod non tam severe, ut illi, contemptoribus canonum obviavit. Illos enim clericos officio tantum privavit, quibus sancti patres non modo officium, sed veniam et aecclesiasticam communionem denegavere. Nil denique novi noster apostolicus nobis observandum iniunxit, quod etiamsi fecisset, non tamen sine periculo eius contemni preceptum posset. Nam apostolica sedes ex divina confessione hunc semper obtinuit et obtinebit primatum, ut totius mundi aecclesias non solum antiquis institutis, sed etiam novis disponat, prout diversorum necessitas temporum expostulat: Cogunt enim, ait Augustinus ad Bonifacium, multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. Hoc utique diversa Romanorum pontificum decreta testantur, in quibus ipsi diversis temporum necessitatibus consuluisse leguntur. XXII. Incassum autem publici contemptores apostolicae institutionis indutias suae damnationis a nostro apostolico querunt, quos, ut predictum est, sancti patres absque omnibus induciis damnaverunt; in dubiis enim rebus, licet veris nondum tamen publicatis, necessario conceduntur indutiae, ut iuxta sanctiones apostolicorum virorum Felicis et Iulii et reliquorum ipse accusatus possit se contra accusatores pleniter preparare ad abluenda crimina. Unde et beatus Eleutherius a beato Petro duodecimus in decretis suis kapitulo I. testatur: Indutiae non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid praepropere agi a quacumque parte videatur, quia per subreptionem multa proveniunt.