# Libelli Bernaldi 3.2.66-76

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 3.2.66 to 3.2.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.66

Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis extiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus vel monachus, anathematizetur. Et notandam, quam caute istud capitulum omnes symoniacorum astutias excludat, cum quolibet modo per pecuniam promotos absque omni spe recuperationis deponat. Solent enim symoniaci diversis modis, sed uno reatu sacras dignitates mercari. Nempe nunc ipsi, nunc pro ipsis eorum amici precium pro sacra dignitate vel ante ordinationem suam dederunt vel in ipsa dant vel postmodum se daturos promittunt et hoc nunc eorum electoribus, nunc eorum ordinatoribus vel demum quibuslibet eorum fautoribus. Quicunque igitur aliquo horum modorum quemlibet promoverit vel se ipsum ita promotum esse cognoverit, indubitanter a superiori capitulo degradari iubetur, cum per pecuniam vel alium promovisse vel ipse promotus esse non dubitetur. Sed nec hoc sine consideratione pretereundum videtur, quod idem capitulum duo negotiatorum genera dampnavit. Unum quidem eorum, qui ad diaconatum vel presbyteratum vel ad aliquem huiusmodi gradum per pecuniam ordinantur; alterum eorum, qui ad dispensationis ministerium vel ad aliquod huiusmodi clericale officium per pecuniam promoventur, qualis est vicedominatus, prepositura, decania, archipresbiteratus et his similia. Sic igitur et noster apostolicus duo negotiatorum genera dampnavit et omnes negotiantium versutias in primo eius statuto comprehendit, in quo clericos aliquem sacrorum ordinum gradum vel officium quoquomodo per pecuniam adeptos deponit. Quod tamen statutum superiori capitulo mitius liquido probatur, cum spiritualium officiorum venditores et tam nefariae negotiationis mediatores debita ultione non dampnet, quos tamen predictum capitulum cum ipsis emptoribus degradandos vel anathematizandos esse decrevit. Et nota, si mediator degradari vel anathematizari merito iubetur, quid de illo censes, qui per eandem negotiationem indigne promovetur? Hoc utique quod sanctissimus papa Gregorius, immo quod per illum Spiritus sanctus, de huiusmodi negotiatoribus indubitanter decrevit, qui in eiusdem apostolici auriculam sub columbina spocie quaelibet decernenda dictare consuevit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
