Latin
3.2.77 to 3.2.88
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.77-88
Not analysed yet
Nempe scriptum est in decretis ipsius capitulo CXXXI. : Quicunque ergo aecclesiasticum officium pretii studet datione mercari, dum non officium, sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed tantummodo inaniter dici concupiscit. Et paulo post in eodem capitulo: Cum liqueat hanc heresim ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipso, sua origine apostolica esse detestatione sic dampnatam, cur non cavetur, cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem vertitur, qui ad hoc, ut fiat hereticus, promovetur? Quid igitur mirum, si noster apostolicus eos tantum ab aecclesiasticis ministeriis separavit, quos sanctissimus eius equivocus et ab ecclesia separatos esse cum reliquis hereticis deputavit? VII. Secundum quoque statutum nostri apostolici, quod aecclesias emptoribus earum adimi precipit, item in predicto Calcedonensis concilii capitulo licet obscure comprehensum videtur, quod etiam dispensatori aecclesiasticarum rerum per pecuniam promoto officium dispensandi iubet auferri. Quilibet enim presbyter dispensator debet existere, non predicationis tantum, sed etiam rerum aecclesiae sibi commissae, quas sancti patres non solius presbyteri, sed quorumlibet egentium necessitati dispensandas esse censuerunt. Preterea in eodem capitulo cuilibet clerico omnis ecclesiastica sollicitudo per pretium acquisita iubetur adimi. Procurare autem ipsam aecclesiam cum sacerdotali diligentia, ni fallor, clericalis sollicitudo est et ecclesiastica. Ergo in eodem capitulo aecclesiae sollicitudo per pecuniam usurpata iubetur auferri. Unde et beatissimus papa Gregorius scribens ad Clementem Bizanzenum de quodam presbytero decernit ita, ut, si idem presbyter quandam ecclesiam obtinuisset per pecuniam, non solum eadem ecclesia privaretur, sed etiam presbiterii honore spoliaretur. Sic quoque et in antiquis nostrarum provinciarum conciliis Magontiacensi videlicet, Remensi sive Turonensi statutum legitur, ut presbyter aecclesiam pretio adeptus et prespiterio et aecclesia privetur. Item beatus Leo papa eiusdem nominis nonus, nostro tempori pene contiguus, in prima sua Romana synodo symoniacam heresim penitus dampnavit, emptiones et venditiones altarium sub anathemate prohibuit, quod anathema illi non evaserunt, quicunque deinceps tam nefariam negotiationem exercere presumpserunt.