Latin
4.13 to 4.22
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 4.13-22
Not analysed yet
Ideo Acacius, cuius nomen dicimus reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, in aliis perfectionem suae virtutis obtinuit. Quodsi est aliquorum in tantum se extendens suspicio, ut imaginetur prolato a Felice papa iudicio postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse ac perinde eos metuere, qui vel in consecracionibus vel in baptismate misteria tradita susceperunt, ne irrita divina beneficia videantur, meminerint in hanc partem quoque similiter tractatum prevalere superiorem, quia non sine usurpacione sacerdocii adiudicatus hoc egit; in quo virtutem suam obtinentibus misteriis in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Nam ad illum pertinuit, quod tuba Davitica canitur: 'Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delicti suis'. Nam superbia semper sibi, non aliis, facit ruinam, quod universa caelestium scripturarum testatur auctoritas, sicut etiam per Spiritum sanctum dicitur in propheta: 'Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam'. Unde cum sibi sacerdotis nomen vendicaverit condempnatus ,in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est, non populus, qui in misteriis donum ipsius siciebat, exclusus est. Item beatus Augustinus Vincencio Donatistae scribens: Ecclesiae, inquit, sunt omnia sacramenta dominica, quae sic habetis et datis, quomodo habebantur et dabantur, etiam antequam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia non estis ibi unde sunt, quae habetis. Et post pauca: Nobiscum estis in simbolo, in baptismo, in ceteris sacramentis; in spiritu autem unitatis et in vinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. Sed hae sententiae, etsi diversae, a veritate tamen nusquam deviare probantur, si conpetenter intelligantur: videlicet si superiores sententiae ad effectum sacramenti referantur, qui nusquam extra ecclesiam esse posse veraciter asseritur, et inferiores ad veritatem sacramentorum referantur, quae eadem integritate et bonis et malis adesse creduntur, ac si uno ore ipsi sancti patres nobis communiter dicerent.