# Libelli Bernaldi 4.23-32

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 4.23 to 4.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.23

Extra ecclesiam nec sunt, nec fiunt sacramenta effective, id est cum salute animae, ubi tamen eadem inutiliter, immo perniciose et esse et fieri non denegamus. Si enim ea extra ecclesiam esse vel fieri penitus denegarent, nullatenus eadem in reconciliatis rata probarent. Nam predictus papa Leo clericos hereticorum cum ordine recipi concessit, qui tamen omnia sacramenta manibus dampnatorum subtracta superius asseruit. Item beatus Innocentius, qui ordinacionem hereticorum nonnisi dampnacionem esse predixit, ordinaciones Novacianorum cum Nicenis patribus ratas esse iudicavit. Item beatus Gregorius papa primus ordinacionem Maximi Salonitani, quam nec consecracionem dicendam esse asseruit, eo reconciliato ratam esse probavit, cum eum non reordinandum esse iudicavit, sed acceptum ordinem administrare permitteret. Item Nicenum concilium clericos Novacianorum cum ordine recepit; itidem et Affricanum concilium de clericis Donatistarum fecit, videlicet ut reconciliati ordinem utiliter administrarent, quem extra ecclesiam sine effectu, id est sine salute animae, immo perniciose percepissent . Hinc beatus Augustinus scribens ad Bonifacium de clericis Donatistarum conversis: Sint, inquit, in ecclesia clerici, sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter. Omnes sane huiusmodi sentencias, quae consecracionem foris factam in tantum dampnant, ut eam nonnisi dampnacionem sive execracionem et maledictionem dicant, non ad ipsa sacramenta, sed ad effectum eorum congrue referimus, ne eadem sacramenta exsufflare videamur, quae sancti patres inconversis integra esse docuerunt, cum conversos non reordinarent, sed foris acceptum ordinem amministrare permitterent Illud quoque, quod beatus Pelagius papa scribens illustribus viris Viatori et Pancracio dicit: Corpus Domini non esse, quod scismaticus conficit, ita congrue intellegitur, ut ipsi non sit corpus Domini effective, sicut e contrario in missa oratur a sacerdote, ut nobis fiat corpus Domini, videlicet ad salutem animae. Hinc et sanctus Gregorius in IIII. Dialogorum libro: Tunc, inquit, vera pro nobis Deo hostia erit, cum nosmet ipsos hostiam fecerimus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
