Latin
4.33 to 4.41
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 4.33-41
Not analysed yet
Est quidem etiam peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro verusque sanguis, sed essentia, non salubri efficiencia. De effectu, inquam, sacramenti, non de ipso sacramento illud dictum competenter interpretamur, ne beato Augustino contradicere videamur, qui Elusio et Gramatino scribens etiam Donatistas in dissensione et in scismate sacrificare testatur. Idem ad Bonifacium: Heretici, inquit, non quaerant Spiritum sanctum nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius illud est sacramentum, et ideo iudicium sibi manducant et bibunt. Unus enim panis sacramentum est unitatis. Huiusmodi distinctionem inter sacramentum et eius effectum cum quidam ex antiquis patribus minus attenderent, ad hoc devenerunt, ut et baptismum in heresi susceptum nihil esse putarent, beato Augustino attestante in libro VI. contra Donatistas : Non ob aliud, inquit, visum est quibusdam etiam egregiis antistitibus Christi, inter quos precipue beatus Ciprianus eminebat, non esse posse apud hereticos baptismum Christi sive scismaticos, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu vel usu sacramenti et, quia eius effectus atque usus in liberacione a peccatis et cordis rectitudine apud hereticos non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. Sed considerato eo, quod et reprobi in ecclesia sine effectu sacramenta habent et tamen habent, itidem et ab his, qui extra ecclesiam sunt, eadem perniciose haberi et tamen haberi pastores ecclesiastici censuerunt. Unde idem doctor in III. libro contra Donatistas: Heretici habent sacramenta et scripturas ad speciem, non ad salutem . Item in IV: Nec foris nec intus quisquam, qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare sacramentum, quod Christi est. Item in V: Deus adest sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt; et mali homines, quibus nichil prosunt, ubique perversi sunt, id est intus et foris.