# Libelli Bernaldi 4.42-58

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 4.42 to 4.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.42

Idem ad quemdam Festum: Neque, inquit, sacramenta hereticorum nobis inimica sunt, quae cum illis nobis sunt communia, quia non humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem male imbiberunt, non sacramenta , quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent et tamen habent. Idem in exposicione super epistolam sancti Iohannis: Habere, inquit, baptismum et malus potest, habere propheciam et malus potest. Invenimus Saul regem habuisse propheciam, qui persequebatur sanctum David; impletus est spiritu prophetiae, et prophetare coepit. Accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus potest. Nam de talibus dictum est: 'Qui manducat et bibit indigne. Habere nomen Christi et malus potest, id est vocari christianus. De quibus dictum est: 'Polluebant nomen Dei sui'. Ergo habere omnia sacramenta et malus potest; habere autem caritatem et malus esse non potest. Idem ad Emeritum hereticum : Vos, inquit, mutamini ex ea parte, qua dissenciebatis, quamvis sacramenta, quae habetis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus a perversitate, ut denuo radicetur precisio vestra. Nam sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis, ne forte, cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis misteriis Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. Idem in I. libro contra Donatistas: Sacramenta, quae scismatici vel heretici non aliter habent nec aliter agunt quam vera ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed approbamus. Ex his ergo sentenciis evidentissime declaratur etiam extra ecclesiam Dei esse sacramenta, cum in conversis non iterentur, sed pocius rata esse iudicentur. Eadem autem ratio et de ordinatione et de baptismo foris accepto tenenda est. Nam iuxta Augustinum nulli sacramento iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit, si permanet in malis, utrumque permanet.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
