Latin
4.59 to 4.68
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 4.59-68
Not analysed yet
Aut enim conversus administrat quod administravit, si hoc utilitas ecclesiae exegerit, aut si non administrat, manus tamen ei inter laicos non imponitur, eo quod sacramentum ordinacionis optineat. Quia igitur tam egregii doctoris assercioni et nos absque scrupulo acquiescere debemus, quem et Romani pontifices iuxta attestacionem sancti Caelestini papae inter magistros, dum adviveret, habuere, cuius et opuscula post mortem eius pro autenticis recipienda sino dali iudicio decrevere. Quapropter illud scriptum musici Widonis, quod sub nomine Paschalis papae honorastis, non in tantum attendere debemus, ut contra assercionem prefati doctoris sacramenta ab hereticis usurpata temere exsufflemus. Scribit enim satis improvide de annulandis simoniacorum sacramentis, cum Petrus Damiani piae memoriae cardinalis episcopus, religione et eruditione nominatissimus et in huiusmodi causis sagacissimus, non minus per simoniacos quam per alios hereticos sacramenta decurrere probaverit in libro suo, quem Gratissimum cognominavit. Sancta quoque Romana ecclesia nonnichil eos sacramentorum habere monstravit, cum tempore Nicolai papae gratis ordinatos a simoniacis in acceptis ordinibus permanere concesserit. Quod autem simoniaci sacramenta habere dicuntur, non ad honorem eorum, sed ad contumeliam est referendum, cum tanto magis sacrilegi deputentur, quanto sanctius est, quod contra fas et ius usurpare non verentur; eo usque tamen humanam pravitatem insequi debemus, ne iuxta Augustinum divinis mysteriis sacrilegam faciamus iniuriam, quae pravitate hominum nullo modo depravari potuerunt. Sed et sacramenta neophitorum proscribere non audemus, quorum ordinationes sancti patres ratas esse censuerunt, cum eos acceptum ordinem administrare permitterent . Hinc beatus Leo papa I. scribens ad episcopos Mauritanios eos, qui ex laicis ordinati sunt, in ordine concessit permanere. Item sanctus Ambrosius in ordine, quem neophitus utpote in VIII. die post baptismum accepit, usque ad finem vitae Deo digne divina sacramenta ministravit. Hoc utique nec ipse sanctus Ambrosius faceret nec alibi sancti patres fieri permitterent, si neophitis sacramentum ordinacionis penitus defuisse crederent.