Latin
4.79 to 4.90
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 4.79-90
Not analysed yet
Nullus autem dampnatus vel excommunicatus sibi de confectione sacramentorum applaudat, immo in hoc cumulum suae dampnacionis agnoscat, cum tanto sceleracior et ob hoc sibi tanto perniciosior existat, quanto sanctius reputatur, quod sacrilego ausu usurpare non veretur. Nempe tolerabilius peccaret, si de altari corpus suum communi pane reficeret, quam animam suam dampnatoria communione interficeret. Nam iuxta apostolum, qui eucharistiam indigne sumit, iudicium sibi manducat et bibit. Indigne autem sumit, qui nondum criminibus se penitendo purgavit, quem nec canonica severitas ad penitendum excitare potuit. In ordinationibus quoque quilibet dampnatus minus delinqueret, si nichil daret, quam per sacramentum ordinacionis ordinato suam dampnacionem irrogaret. Et mirum in modum, dum eam alii irrogat, penitus sibi ipsam non diminuit, sed multiplicat. Nequaquam ergo dampnati de perniciosa usurpacione sacramentorum applaudant sibi, cum tanto inreparabilius se ipsos condempnent, quanto sanctiora sunt, quae dare vel accipere contra fas et ius sacrilege presumunt. Hinc sanctus Gregorius papa primus in registro suo kapitulo CCXL. partis secundae dampnatum sacerdotem pristini officii usurpatorem perpetua excommunicacione dampnat, ut vix ei viaticum in fine vitae concedat. Hinc sancti patres in Anthioceno concilio kapitulo IIII. cuilibet dampnato, si aliquid de sacro ministerio attingeret, omnem spem restitucionis vel locum satisfactionis penitus denegaverunt, omnesque ei infra dampnacionem communicantes sub excommunicacione dampnaverunt. Si ergo pro usurpacione sacri ministerii tam acriter dampnantur, qui solo officio privantur, quanto magis illi, qui officio et communione privati talia presumpserunt indigni. Caveant quoque et ipsi catholici, ne aliquaudo sacramenta a dampnatis percipiant, ne se sub excommunicatione sanctorum patrum ponant. Precipue autem de sacramentis excommunicatorum caveant, quia per haec iuxta attestacionem sanctorum patrum non salutem, sed dampnacionem et exsecracionem quilibet participantes accipiunt, quibus non dico in sacramentis, sed si in osculo communicaverint, canonicam excommunicacionem subterfugere non poterunt.