# Libelli Bernaldi 5.108-119

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 5.108 to 5.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.108

Quapropter sancta aecclesia eorum elemosinas necessario devitat, quibus in aecclesiasticis orationibus non communicat. Haec autem omnia testimoniis sanctorum patrum lacius approbare possemus, sed prudentiae vestrae nimis graves esse timemus, quam per se copiosius et diligentius haec omnia investigare posse non dubitamus. In his ergo et in aliis huiusmodi sanctorum patrum sententiis pro modulo nostro usque in finem perseverare cupimus, nec de fide eorum, immo de fide Christi ipso opitulante umquam erubescemus, qui in euangelio se de illo erubiturum predixit, quicunque ipsum eiusque sermones coram hominibus erubuerit. His quoque sententiis et vos assentire obtamus Deumque pacis et solatii, ut det vobis idipsum sapere nobiscum , immo cum sanctis patribus, indesinenter rogamus. Sed inter haec omnia caritas, quae non irritatur nec quaerit quae sua sunt, nec umquam excidit, multum nos de vestra salute sollicitos facit. Scimus enim, beato Iacobo protestante, quia amicicia huius mundi inimica est Dei, et quicumque voluerit amicus esse huius seculi, inimicus constituitur Dei. Unde ille discipulus, quem diligebat Iesus, hausto consilio de ipsius dominici pectoris archano informat nos ita: Nolite, inquit, diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patria in eo; quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est a Patre, sed ex mundo. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in eternum. Filioli mei! novissima hora est, et totus mundus in maligno positus est. Haec omnia vos optime nostis nec ad haec insinuanda nostra relatione indigetis. Rogamus autem vos in Domino, ut eruditionem vestram ad salutem animae vestrae studeatis exercere, nec hanc vitam, quae temptatio est et vapor ad modicum parens, tanti pendatis, ut futuram, quae eternae felicitatis est, infeliciter perdatis.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
