# Libelli Bernaldi 5.13-24

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 5.13 to 5.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.13

Deinde inferendo sententiam: Quicumque, inquit, in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, iuxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subiaceat. Hanc sententiam sanctus Fabianus papa et martyr in decretis suis indetractabiliter observandam iudicavit. Hanc sacratissimum Nicenum concilium ratam esse voluit; quod beatus Gregorius papa in synodica sua et euangelio comparat, et omnes ab eo dissentientes anathematizat. Hanc beatus Augustinus in tantum amplexatus est, ut ipsam in concilio CCXVII episcoporum sua subscriptione confirmasse legatur. Ergo et nos necessario excommunicatos devitare debemus, ne simili excommunicationi institutione apostolorum subiaceamus . Est autem indubitanter excommunicatus Ravennas Guibertus cum Omnibus suis fautoribus, videlicet apostolicae sedis invasor et domini sui, papae inquam Gregorii, cui obedientiam iuravit, subplantator. Qui utique Gregorius sepius eundem pro certis criminibus in generali synodo anathematizavit, etiam antequam ille apostolicam sedem invasisset, dum adhuc principes vestrae partis, ut nostrae, eidem apostolico debitam obedientiam communiter exhibuissent. Nec de illo anathemate unquam exire curavit, sed ita anathematizatus atque periurus sedem domini sui invadere et caput omnium excommunicatorum fieri presumpsit. Hunc ergo et omnes eius complices iuxta statuta patrum sanctorum necessario devitamus, quia iuxta beatum Gelasyum omnes complices, sectatores, communicatores dampnatae semel pravitatis pari sorte censentur, nec potest perversitas refutari complice perversitatis admisso. Illud autem, quod Ysaac Palestinis et Dominum nostrum publicanis communicasse scribitis, nequaquam hoc approbare poterit, ut et nos excommunicatis communicare debeamus, cum eosdem Palestinos sive publicanos, etsi criminosos, nusquam tamen anathematizatos fuisse legamus. Nempe mali, quamdiu non fuerint excommunicati, nullum exteriori communione maculabunt, quod indubitanter facient, postquam sententiam excommunicationis pro suis criminibus iudicialiter excipient. Nec nos utique excommunicatos , ut notatis, penitus abhorremus, pro quorum conversione, si oportet, etiam aliqua dura pati non fugeremus, illa tamen, in quibus a statutis sanctorum patrum non deviaremus.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
