# Libelli Bernaldi 5.25-36

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 5.25 to 5.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.25

Sed et hoc, quod quidam aput nos peccant, non approbamus, immo in quantum possumus, eos ad poenitentiam invitare satagimus, quos nequaquam ut excommunicatos devitare iubemur, quamdiu in catholica unitate detinentur. Nec christianum esse dicimus, quod peccant, plus tamen de eorum salute speramus, quam si a corpore Christi eos omnimodis separatos esse sciremus. Nam et membra quantumlibet infirma, quamdiu in corpore fuerint, facilius curari sperantur, quam si bene sana penitus a corpore precidantur. Scimus sane sanctos patres sub excommunicatione multa prohibuisse, ex quibus Gregorius papa etiam omnia sacris canonibus adversa sub anathemate prohibuit . Si quis tamen modo aliquid contra canones egerit, non statim illum pro excommunicato vitabimus, antequam in illum sententiam excommunicationis ordine iudiciario prolatam audiamus. Unde beatus Augustinus in libro de poenitentia: Nos, inquit, a communione quemquam prohibere non possumus nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive seculari sive ecclesiastico iudicio nominatum atque convictum. De nominatione apostolus: Si quis frater nominatur fornicator et reliqua, cum huiusmodi nec cibum sumite. Quod beatus Augustinus ita exponit: Nominationem eam intelligi voluit apostolus, quae in quemquam cum sententia ordine iudiciario profertur. Inprimis quidem amonendi sunt criminosi, ut resipiscant; deinde si resipiscere noluerint, iuxta canonicas sanctiones excommunicandi et tunc demum ab omnibus pro excommunicatis devitandi. Si et nos quoslibet sacrilegos vitamus, postquam illos a prelatis suis canonice excommunicatos audierimus. Ita et Guibertum heresyarcham et omnes fautores eius post sententiam venerabilis papae Gregorii necessario devitamus, quos tamen nullo modo pro excommunicatis vitaremus, si nondum in illos specialem aliquam excommunicationem depromptam cognosceremus. Criminosis quippe, sed nondum excommunicatis, licite communicamus; nec hoc utique quasi loco nostro et religioni precavendo, ut scribitis, facimus, sed potius ideo, quia nihil nos in hoc contra canonicam auctoritatem agere cognoscimus; quod procul dubio ille facit, quicunque malis ecclesiastico more excommunicatis communicare presumpserit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
